AD LECTOREM.
operationibus analyticis, ſeu arithmeticæ vulgaris,
proportio enim nobis notior eſt in numeris ſeu in
quantitate diſcreta, quam in continua, neque ve-
reor poſt Carteſium has operationes in geometriam
adducere. Primo itaque ſciendum eſt nos ſemper
nobis proponere quantitates commenſurabiles, ſeu
quæ inter ſe ſunt ut numerus ad numerum; pro-
portionem enim incommenſur abilem niſi relativè ad
commenſurabilem nullo modo percipimus, habet enim
in ſe neſcio quid infiniti, mentem noſtram obtun-
dens & ſimplicem perceptionem impediens: deinde
ex illis quinque operationibus arithmeticis, duæ
ſunt tantum ſimplices, additio & ſubſtractio; mul-
tiplicatio enim eſt compoſita ex additione, & divi-
ſio ex ſubſtractione; & extractio radicum, quæ in
genere nihil aliud eſt quam inventio proportionis
commenſurabilis, quæ quam proximè accedit ad
proportionem analyticam incommenſur abilem, com-
ponitur ex præcedentibus quatuor; & noſtra ſexta
operatio quæ in genere nihil aliud eſt quam inven-
tio proportionis commenſurahilis, quam proximè
accedentis ad noſtram proportionem non analyticam,
componitur ex prioribus quinque. Advertendum
quoque eſt ſicut numeri fracti nunquam procedunt
ex integrorum additione, ſubductione, multiplica-
tione, ſed tantum ex diviſione; & numeri incom-
menſurabiles nunquam procedunt ex commenſura-
bilium additione, ſubductione, multiplicatione,
diviſione, ſed tantum ex radicum extractione;