Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA. 31415926538, major autem quam 31415926533 ad
10000000000.

46.1.

Figure 1. Pag. 386.
TAB. XL.
Fig. 2.
K B H F G E A I D L C
Figure 2. Fig. 1.
L K E D H C A G B
Figure 3. Fig. 3.
B Q N L M F G S H K A D C P
Figure 4. Fig. 4.
B G R A C D E H F
Figure 5. Fig. 6.
A C D M B
Figure 6. Fig. 5.
A E N F B L D M C G H I K O

Quos terminos ſi ex additis inſcriptorum & circumſcripto-
rum polygonorum lateribus inquirendum eſſet ferè ad late-
rum quadringenta millia deveniendum. Nam ex ſexagintan-
gulo inſcripto circumſcriptoque hoc tantum probatur, mi-
norem eſſe rationem peripheriæ ad diametrum quam 3145 ad
1000, majorem autem quam 3140. Adeo ut triplum & am-
plius verarum notarum numerum noſtro ratiocinio produ-
ctum appareat. Idem vero in ulterioribus polygonis ſi quis
experiatur ſemper evenire cernet: non ignota nobis ratione,
ſed quæ longiori explicatione indigeret.

Porro autem quomodo, datis quibuſcunque aliis inſcriptis,
arcuum quibus ſubtenduntur longitudo per hæc inveniri que-
at ſatis puto manifeſtum. Si enim quadrati inſcripti latere
majores ſunt, longitudo arcus ad ſemicircumferentiam reli-
qui inquirenda eſt, cujus tum quoque ſubtenſa datur. Sci-
endum autem & dimidiorum arcuum ſubtenſas inveniri cum
totius arcus ſubtenſa data eſt. Atque hâc ratione ſi biſectioni-
bus uti placebit, poterimus ad omnem ſubtenſam, arcus i-
pſius longitudinem quamlibet veræ propinquam non difficul-
ter cognoſcere. Utile hoc ad ſinuum tabulas examinandas. Imo ad componendas quoque: quia cognitâ arcus alicujus
ſubtenſâ, etiam ejus qui paulò major minorve ſit ſatis accu-
ratè definiri poteſt.

0101-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer