Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CHRISTIANI HUGENII hoc eſt celeritatem K F, quia K F æquatur ipſis H G, B D,
ſunt enim partes ſingulæ H K, F G, æquales ipſi A B,
ac proinde utraque ſimul ipſi B D, quam eſſe duplam
A B oſtendimus propoſitione 2. Itaque celeritatem in fine
deſcenſus K acquiſitam ſurſum convertendo, ſi grave æqua-
bili motu ferretur, conficeret una temporis parte ſpatium
K F. Atqui, gravitatis actione accedente, diminuetur
aſcenſus K F ſpatio F G ipſi A B æquali, ut patet ex di-
ctis ad hypotheſin initio ſumptam. Ergo parte prima tempo-
ris aſcendet grave tantum per K G, quo eodem ſpatio parte
temporis noviſſima deſcenderat. Simul vero & celeritati tan-
tum deceſſiſſe neceſſe eſt, quantum acquiritur temporis parte
una deorſum cadendo, hoc eſt celeritatem B D. Itaque gra-
ve, ubi ad G aſcenderit, habet celeritatem reliquam H G,
cum initio aſcenſus habuerit celeritatem H G una cum cele-
ritate B D. Eſt autem ipſi H G æqualis G D; quum æque-
tur ipſi F E una cum D B, hoc eſt una cum dupla A B,
hoc eſt una cum duabus F G & E D; Ergo ſi ex G, cum
celeritate æquabili, quantam illic habet, ſurſum pergeret,
conficeret una parte temporis ſpatium G D. Accedente au-
tem gravitatis actione, diminuetur aſcenſus iſte ſpatio D E,
ipſi A B æquali. Ergo, hac ſecunda parte temporis, aſcendet
per ſpatium G E, quod ſimili temporis parte etiam cadendo
tranſierat. Simul autem celeritati tantum deceſſiſſe denuo de-
bet quantum temporis parte una ex caſu acquiritur, nempe
celeritas B D. Itaque ubi uſque ad E aſcenderit, habet dun-
taxat celeritatem F E, quæ nimirum relinquitur quum à
celeritate G D aufertur celeritas B D. Nam B D, ut jam
diximus, æqualis eſt duabus D E, F G.

27.1.

De de-
SCENSU
GRAVIUM .

Eſt autem ipſi F E æqualis E A, quum F E æquetur ipſi
B D bis ſumptæ, hoc eſt ipſi B D una cum dupla A B,
hoc eſt una cum duabus A B, D E. Ergo ſi ex E cum ce-
leritate æquabili, quantam illic habet, ſurſum pergeret, con-
fecturum eſſet una temporis parte ſpatium E A. Sed acce-
dente actione gravitatis, diminuetur aſcenſus iſte ipſo ſpatio
A B. Proinde hac parte temporis per ſpatium E B tantum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer