Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HOROLOG. OSCILLATOR. ſpatium B D percurreretur. Feretur vero motu compoſito
ex æquabili quo percurſurum eſſet ſpatium B D, & ex mo-
tu gravium cadentium, quo deprimi neceſſe eſt per ſpatium
ipſi A B æquale. Quare ad B D addita D E, æquali A B,
ſcimus tempore ſecundo grave perventurum ad E.

24.1.

TAB. V.
Fig. 1.
Figure 1. Pag. 52.
TAB. IV.
Fig. 1.
N H G E F D C A K L L B
Figure 2. Fig. 2.
A B E F D C L
Figure 3. Fig. 3.
D D D E E E D E C D B E D E D D D E E E
De de-
SCENSU
GRAVIUM .

Quod ſi vero inquiramus quam velocitatem habeat in E,
in fine ſecundi temporis, eam inveniemus duplam eſſe debe-
re velocitatis quam habebat in B fine temporis primi. Dixi-
mus enim moveri compoſito motu ex æquabili cum celerita-
te acquiſita in B, & ex motu à gravitate producto, qui
cum tempore ſecundo idem plane ſit ac primo, ideo decur-
ſu temporis ſecundi æqualem celeritatem gravi contuliſſe
debet atque in fine primi. Quare cum acquiſitam in fine pri-
mi temporis celeritatem conſervaverit integram, apparet in
fine ſecundi temporis bis eam celeritatem ineſſe quam acqui-
ſiverat in fine temporis primi, ſive duplam.

Quod ſi jam, poſtquam pervenit in E, pergeret deinceps
tantum moveri celeritate æquabili, quantam illic acquiſivit,
apparet tempore tertio, prioribus æquali, percurſurum ſpa-
tium E F, quod duplum futurum ſit ſpatii B D; quia hoc
percurri diximus dimidia hujus celeritatis, motu æquabili,
& temporis parte æquali. Accedente autem rurſus gravitatis
actione, percurret tempore tertio, præter ſpatium E F,
etiam ſpatium F G, ipſi A B vel D E æquale. Itaque in
fine tertii temporis grave invenietur in G. Velocitatem vero
hîc habebit triplam jam ejus quam habebat in B, in fine pri-
mi temporis: quia præter celeritatem acquiſitam in E, quam
diximus duplam eſſe acquiſitæ in B, vis gravitatis, tempo-
ris tertii decurſu, æqualem rurſus atque in fine primi cele-
ritatem contulit. Quamobrem utraque celeritas, in fine tem-
poris tertii, triplam celeritatem conſtituet ejus quæ fuerat
in fine temporis primi.

Eodem modo oſtendetur tempore quarto peragi debere & ſpatium G H triplum ſpatii B D, & ſpatium H K ipſi A B
æquale: velocitatemque in K, in fine quarti temporis, fo-
re quadruplam ejus quæ fuerat in B, in fine temporis primi.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer