Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HOROLOG. OSCILLATOR. poris æquatoria quam ſubjicimus, intelligetur; poſtquam
uſum ejus oſtenderimus, qui eſt hujusmodi.

20.1.

Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII .

Accipiatur æquatio tabulæ, aſſignata diei qua primum
cum ſole, ſive cum ſciotherico, horologium ut conveniret
fecimus. Itemque æquatio diei, qua quæritur quam bene
ad dierum menſuram temperatum ſit. Quod ſi jam prior æ-
quatio major fuerit ſequente, ſuperare debebit hora auto-
mati horam gnomonis eo, quo inter ſe æquationes iſtæ dif-
ferunt. At ſi poſterioris diei æquatio major inveniatur, erit
exceſſus penes horam gnomonis, ſive eam quæ ex ſole ob-
ſervatur. Ut ſi, exempli gratiâ, die 5 Martii in eandem
horam conveniant ſciothericum horologium atque automa-
ton, cujus diei æquatio invenitur, in tabula, ſcrupulorum
primorum 3, ſecundorum 11. lubeatque ſcire ejusdem menſis
die 20, an automaton horas æquales rectè metiatur necne: invenietur die poſteriori adſcripta æquatio ſcrupulorum pri-
morum 7, ſecundorum 27. quæ quia ſuperat præcedentem
ſcrupulis primis 4, ſecundis 16, debebit tanto ſerior eſſe
hora ſciotherici, quam quæ automato indicatur. Unde, ſi
diverſum reperiatur, facile inde colligetur, quantum in dies
ſingulos exuperet automaton, aut retardet.

In computanda tabula hac duplicem cauſam adhibui, u-
tramque Aſtronomis notam, Eclipticæ nimirum obliquita-
tem; & ſolaris motus anomaliam. Quod cum ratio poſtulat,
tum experientia quoque, his ipſis horologiis ſuperſtructa,
quæque ſine his nequaquam haberi poterat, evincit; quan-
doquidem, cum æquatione hìc propoſita, obſervationes ſo-
lis, quas ſæpe per complures menſes, quotidie ad momen-
tum quo meridianum circulum ſol occuparet, inſtituimus,
planiſſime conſentire inventæ ſunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer