CHRISTIANI HUGENII
absque errore, oculus ad idem punctum reponi poſſit. Jam
ad momentum ipſum, cum ſtellarum aliqua è conſpectu abit,
notetur tempus horologio indicatum. Atque idem poſtero
die, vel potius aliquot diebus intermiſſis, fiat. Quod ſi
tantum unius diei ſpatium duabus obſervationibus interceſſe-
rit, oportet in poſtrema obſervatione tempus horologii de-
ficere ab illo, quod prima obſervatione annotatum fuerat,
ſcrupulis primis 3, ſecundis 56. Ita enim rectè ſe habere
perpendiculi longitudinem conſtabit; quum tanto ſuperetur
quælibet ſiderum fixorum revolutio à die ſolari mediocri. Mediocri dico, quoniam dies ſolares, de meridie ad meri-
diem, non omnes inter ſe æquales ſunt, ut mox amplius
exponetur. Si vero poſt plures demum dies obſervatio re-
petatur, in ſingulos tantundem differentiæ cauſa computan-
dum erit. Sit, exempli gratiâ, in prima obſervatione, ad
momentum evaneſcentis ſtellæ, adnotata horologii hora 9,
cum ſcrupulis primis 30, ſecundis 18; deinde, ſeptimo
poſt die, eâdem diſparente ſtellâ, indicet horam 8, cum
ſcrupulis pr. 50, ſec. 24. Hæc hora deficit à priore ſcrupu-
lis pr. 39, ſecundis 54. Quæ, in ſeptem diviſa, dant retar-
dationem diurnam ſcrupulorum 5′. 42″. Debebat autem eſſe
ſcrupulorum 3′. 56″. quæ illâ minor eſt ſcrupulis 1′. 46″. Ita-
que tantundem quotidie deficit horologium à vera, ſeu me-
dia, dierum menſura.
20.1.
Descri-
PTIO
Ho-
ROLOGII
.
Cæterum alio quoque modo, ad ſolem, horologii motum
examinare licebit. Sed hic jam inæqualitatis dierum natu-
ralium ratio habenda erit. Sunt enim, ut jam dixi, non
omnes ejusmodi dies inter ſe æquales; & quanquam exi-
guum ſit diſcrimen, tamen plurium dierum intervallo ſæpe
eo usque excreſcit, ut haudquaquam contemni poſſit. Ete-
nim ſi & ſolarium quam perfectiſſime deſcriptum habeatur,
& horologii automati motus ad veriſſimam dierum menſu-
ram exactus ſit, neque ab ea recedat; eveniet tamen neceſ-
ſario ut, certis anni temporibus, ſæpe horæ quadrante, aut
etiam ſemihora, inter ſe diſcrepent, ac rurſus ſtatis tempo-
ribus ultro concordent. Hoc enim ita eſſe, ex tabula tem-