Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Licebit autem aliter quoque, per inventa puncta, cy-
cloidem deſignare. Deſcribatur circulus diametro A B, quæ
dimidiæ longitudini perpendiculi æqualis ſit. In cujus cir-
cumferentia ſumptis partibus æqualibus quotlibet, A C,
C D, D E, E F, A G, G H, H I, I K, jungantur
G C, H D, I E, K F, quæ erunt inter ſe parallelæ. Deinde arcui A F ſumatur æqualis linea recta L M, eaque
in partes æquales totidem dividatur quot ſunt in arcu A F,
earumque partium uni æquales ponantur ſingulæ C N,
G O in recta C G; duabus vero partibus rectæ L M, æ-
quales fiant ſingulæ D P, H Q in recta D H. Tribus ve-
ro, ſingulæ E R, I S in recta E I; atque ita porro ſi par-
tes plures fuerint acceptæ ac tandem toti L M æquales
fiant ſingulæ F T, K V in linea extrema F K. Jam ſi
curvæ deſcribantur per puncta A O Q S V, A N P R T,
hæ rurſus quæſitæ cycloidis partes erunt, inter quas per-
pendiculum affigi oportet.

20.1.

Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII .
TAB. III.
Fig. 3.

Recta autem L M æqualis arcui A F invenitur, ſi pri-
mum duabus rectis, quæ ſemiſſibus arcus A F ſubtendun-
tur, æqualis ponatur X Z, totius vero arcus ſubtenſæ A F
æqualis ab eodem termino accipiatur X Y, differentiæque
Y Z triens Z Δ ad totam X Z adponatur. Nam tota X Δ
toti arcui A F tam prope æqualis erit, ut licet ſextans fue-
rit circumferentiæ, (neque major hic unquam requiritur)
non una ſexies milleſima parte ſuæ longitudinis deficiat,
uti in his, quæ de Circuli Magnitudine antehac ſcripſimus,
demonſtratum eſt.

Explicitis quæ ad horologii fabricam attinent, nunc quo-
que illud declarandum eſt, quo pacto ad veram horarum
menſuram componi debeat. Ergo primum, an recte ſe ha-
beat motus ejus, hoc modo examinabitur.

Oculo obſervatoris certus eligatur locus, unde ſidera de-
ſpici poſſint, ſimulque tecta parietesve vicinarum ædium,
ſic poſita, ut, cum eò appulerint ſtellæ quædam è fixarum
numero, ſimul videri deſinant. Eo loco foramen, ad pu-
pillæ magnitudinem, conſtituatur, ut ſequentibus diebus,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer