Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Cæterum penduli longitudinem, rotis quemadmodum di-
ximus ordinatis, eam eſſe oportet ut ſcrupula ſecunda ſin-
gulis recurſibus metiatur, quæ longitudo tripedalis eſt,
& commodè in ſchemate exhiberi non potuit. Tripedalem
dico, non alicujus reſpectu pedis qui apud Europæ gentem
hanc illamve in uſu ſit, ſed certo æternoque pedis modulo
ab ipſa hujus penduli longitudine deſumpto, quem Pedem
Horarium in poſterum appellare liceat, ad illam enim
omnium aliorum pedum menſuræ referri debent quas incor-
ruptas poſteris tradere voluerimus. Neque enim, verbi gra-
tiâ, ignorabitur unquam venturis ſæculis Pariſini pedis mo-
dus, dum conſtabit eum ad Pedem Horarium eſſe ut 864
ad 881. Sed de hujus menſuræ exactiſſima conſtitutione plu-
ribus agemus in iis quæ de Centro Oſcillationis. nunc tem-
pora converſionum in ſingulis rotis indicibusque obiter de-
ſignabimus, ut rectè omnia ad dentium ſupra deſcriptorum
numerum quadrare intelligantur.

20.1.

Descri-
PTIO Hc-
ROLOGII .

Ergo una quidem converſione rotæ C, decies circumire
apparet rotam F, ſexagies vero rotam H, & centies vicies
ſupremam K: cui quum dentes ſint quindecim, iisque
alternatim pulſentur pinnulæ L L, una converſione rotæ K
numerabuntur ictus 30, quibus reſpondent totidem itus re-
ditusque penduli V X. ideoque converſionibus 120, reſpon-
debunt oſcillationes ſimplices 3600, qui numerus eſt ſcru-
pulorum ſecundorum unam horam efficientium. Itaque ho-
ræ tempore ſemel circumit rota C, cumque ea ſimul index
ad E impoſitus, qui ſcrupula prima demonſtrat. Et quo-
niam eodem temporis ſpatio etiam rota ß, & per eam γ,
convertitur, cum tympanidio ſuo dentium ſex, ad quem
numerum duodecuplus eſt numerus dentium rotæ ζ, appa-
ret duodecim demum horis hanc circumduci, totidemque
indicem illi conjunctum in θ. Denique cum rotæ H ſexa-
ginta converſiones reſpondere oſtenderimus ſingulis conver-
ſionibus rotæ C, hinc illa, una cum affixo orbe λ, ſexagies
in ſingulas horas circumferetur, hoc eſt, ſemel unius ſcru-
puli primi tempore, ideoque partes ſexageſimæ orbiculi λ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer