Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CHRISTIANI HUGENII mineret, debet enim prominere neceſſario ut affigi poſſit cla-
vula S, quæ ſimul cum eo verſationes faciat. Eſt autem hic
motus reciprocus, nunc in hanc nunc in illam partem,
quum dentes rotæ K alternatim occurrant pinnulis L L, no-
tâ vulgo ratione, quæque proinde diligentiori explicatione
non indiget.

20.1.

TAB. II.
Fig. 1.
Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII .

Porro clavula S, ima ſui parte reflexa ac foramine ob-
longo terebrata, penduli virgam ferream, cui plumbum X
affixum eſt, amplectitur. Hæc vero virga ſupernè duplici
filo ſuſpenſa eſt inter geminas lamellas, quarum una T hic
tantum cernitur; itaque alteram figuram juxta deſcripſi-
mus, quæ utriusque formam flexumque & totam hanc
ſuſpendendi penduli rationem exprimeret. Quanquam de
vera laminarum iſtarum curvatura pluribus poſtea agendum
erit.

20.1.

TAB. II.
Fig. 2.

Nunc autem ut de motu horologii dicamus, nam reliquas
figuræ partes poſtea exequemur, facile equidem apparet & vi rotarum, à pondere tractarum, perpendiculi V X mo-
tum ſuſtentari, poſtquam ſemel manu incitatum fuerit; & ſimul perpendiculi ſtatos recurſus rotis univerſis, totique
adeo horologio movendi legem normamque præſcribere. Clavula enim, quantumvis levi rotarum impulſu acta, non
tantum obſequitur trahenti perpendiculo, ſed & ſingulis re-
curſibus paulisper ejus motum adjuvat, atque ita perennem
reddit, qui alioqui ſua ſponte, vel verius occurſu aëris,
deficeret paulatim, vergeretque ad quietem. Rurſus vero,
quum ejusmodi ſit natura penduli ut eodem ſemper tenore
feratur, neque ab eo ulla ratione præterquam mutata longi-
tudine dimoveri poſſit; utique poſtquam flexu lamellarum,
inter quas ſuſpenſum eſt, æqualitatem illam conſequuti fui-
mus; nequaquam permittitur rotæ K, ut nunc citius nunc
tardius incedat, etſi ſæpe, ut in vulgaribus horologiis, id
facere conetur; ſed neceſſario ſinguli dentes ejus coguntur
æqualibus tranſire temporibus. Hinc vero manifeſtum eſt,
& reliquarum quæ præcedunt rotarum, & denique etiam
indicum æquabiles converſiones effici, cum omnia propor-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer