Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DAPHNIS ECLOGA. Quem Phaëthonteus longo ſinuamine propter
Fulgeat Eridanus declivi proximus Auſtro: Nuper ad occulti Batavos ubi verticis axem
Intuitos nova ſquammigerum ſimulacra micare: Sollertes Batavos, imo ſeu gurgite piſcem
Venari ſit opus, vel in alto ſidera cælo.

Tum canit, ut Daphnis ſacra ſub rupe docentem
Viderit Uranien: argutas carmina ſilvas,
Et repetita cavos ediſcere carmina montes: Ut Chaldæa vetus, mira dulcedine capti,
Stent auditores circum, & Babylonia turba; Dein quos Graja tulit, quos aut Nilotica tellus,
Itala quos, ac pulchra ſuo cum Cæſare Roma; Poſt Arabum de ſtirpe viri & regnator Iberus; Ac tandem quos conſultos Germania miſit
Aſtrorum cælique, ſuæ qui ſidera terræ; Inferior nullis ut item neque Gallia deſit; Gallia magnanimi Regis ſplendore ſuperba,
Borbonios ignes cui parturit arduus æther:

Tum Dea quo Daphnin, Divam quo Daphnis amore
Complexus, quanti non conſcia Latmia ſaxa: Utque Conon juveni radium donarit, utrimque
Multo inſignem auro, & pellucidulis cryſtallis; Per quas quod ſpectes, prope fiat; & augmina ſumat: Dixerit & : Sollers, en, primus quale Batavus
Munus adornarit; ſed Etruſci quo decus Arni
Eſt Antenorea ſenior Tyrrhenus in urbe
Regna fovis princeps metatus, ab æthere vobis
Nunquam nota prius miracula nuntia portans; Lunaï montes; vultus tibi, Phoſphore, ternos; Quove ſatellitio ſubluſtri nocte vagetur
Stella Deûm regis per cærula templa ſuperne. Hoc quoque tu non nota prius miracula prodes: Hujus erat tibi ſervatus ſollertior uſus; Arcanumque Chroni mortalibus omne recludes. Accipe fruſtra olim nobis optabile donum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer