Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DAPHNIS ECLOGA. Et tranſmittendi pavidam nimis æquoris Hellen: In thalamos ſit ut illa tuos, Neptune, recepta: Phryxeumque pecus, fætamque heroibus Argo
Phaſidos ad fluctus deducit & æthera cantu.

Nec ſilet Europæ vectoris præmia; vel te,
Bigarum Pelopis perjuri, Myrtile, rector. Myrtoum pelagus ſignaras ante caduco
Funere; ſublimem nunc tollunt cornua Tauri.

Haud procul his Hyades notat exardeſcere: ſed, quæ
Sunt Hyades Grajis, Suculas dixiſſe Latinos; Atque duas ſeptem mutaſſe Trionibus Arctos; Arctophylaca pigro, ſua plauſtra ſequente, Bubulco; Quando bovem priſco vocitabant more trionem,
Quod tereret duro proſciſſam vomere terram.

Hanc adeo ſortem miſerans, ſuſpiria ducit; Buceriumque genus queſtu compellat inani; Ah pecus infelix, armentum! ſæcla fuerunt,
Pondere quum duro neque vos gemeretis aratri,
Navita nec veſtro vocitaret nomine ſtellas. Tunc neque ſidus erat terris pia Virgo relictis,
Quæ Cereale manu ſpicum gerit; Icariotis
Sive ſit Erigone@ cui fida Canicula patrem
Quærenti indigna monſtravit cæde peremtum; Atque, comes dominæ, domino comitem Oarioni
Aſtra minor ſocium majorem repperit inter: Seu magis Aſtræi ſit ſanguine creta, perenne
De genitore ſuo quæ nomen contulit aſtris: Sive ſit antiquæ Themidis juſtiſſima proles,
Averſata jugo vos aſpectare gravari,
Tempora dum, pulſis melioribus, ærea ſurgunt: Sive ſit alma Ceres; horrens fugitiva videre
Vos quoque mactari; nil pejor linquit inauſum
Ferrea dum ſoboles, ipſorum inimica Deorum: Quos, quaſi de terra (nam Dii coluiſtis & illam)
Sit pepuliſſe parum, tentavit pellere cælo.

Tum deteſtatur ſuffultos angue Gigantas;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer