Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

0047-01

18. HADRIANI VALLII
DAPHNIS,
ECLOGA.

Ad Chriſtianum Hugenium Zulichemium,
Conſtantini F.

FInitimum tutela, ſimul jucunda voluptas,
Dilectæ Phæbo, Sceverinides Oceaninæ; Hunc quoque Pierium mihi fortunate laborem: Pervigilem noctem quo carmine duxerit Ancon
Navita, d 1 cemus: veſtro ſic gurgite numquam
Pan lavet, aut turpes inceſtent æquora Fauni.

Te, quem Fama vehit ſuper aurea ſidera curru,
Ne pigeat nobis aurem præbere faventem,
Hugenide , decus Hugenidum, fratrumque patrisque: Haud indigna tuo ferimus donaria ſenſu,
Siceliſin aptata modis à vate Batavo
Mixta Palæphatio commenta Solenſia verſu,
Teque intertextum tuaque præclara reperta.

Jam caput Oceano, ſtipata minoribus aſtris,
Extulerat radiis fraternis æmula Phæbe,
Cum reditum molirentur paſtoria pubes,
Sidere quam pleno conchas legiſſe marinas
Juverat, hærentesque vadis captare paguros. In celſo tamen advertunt Ancona morantem
Colle, reum toties promiſſi carminis. ipſum
Theſtylis & Corydon, quos cætera turba ſecuti,
A tergo circumveniunt, cinguntque corona.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer