Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

MECHANICAM. ibi conſidero, & in eo caſu velocitas & vis eandem ſem-
per relationem habent. Capitis autem 7. errorem, poſt al-
teram tantum libri mei editionem animadverti, neque tunc
illum corrigere per negotia mihi licuit. Falſitatem vero ita
demonftro.

Centro B deſcribatur circulus A D R E C, & repræſen-
tet linea A B carinam navis, B R vero carinam productam. Supra B R, tanquam diametrum deſcribatur ſemicirculus
B G R, & ſimiliter ſupra A B ſemicirculus A V B. Sit B D
certus gubernaculi ſitus, & B C gubernaculum productum; B E perpendicularis ſupra A B; B G & A V perpendicu-
lares ſupra D C; & G H perpendicularis ad B E. Po-
nendo alium gubernaculi ſitum, qualis eſt B d producta in
c; ducantur in iisdem circumſtantiis lineæ B g, A u, & g h. Si navis antrorſum moveatur ſecundum lineam B A,
anguli A B C, & A B c æquales angulis G B E, & g B E,
ſunt anguli incidentiæ aquæ in gubernaculum. Unde ſequi-
tur, aquam, poſito gubernaculo in ſitu B D, impingi ſe-
cundum determinationem & cum velocitate A V, & per con-
ſequens cum vi, quam exprimit quadratum ipſius A V. Et
quoniam velocitas navis ſeſe habet tantum ut radix ipſius vis,
propter aquæ reſiſtentiam, propellitur navis ſecundum deter-
minationem B G, velocitate quæ exprimitur per B G, quia
B G eſt æqualis & parallela ipſi A V. Sed quando propel-
litur navis ſecundum B G velocitate B G, propellitur ſecun-
dum B E velocitate B H. Si gubernaculum foret in alio ſi-
tu B d, iisdem ratiociniis probaretur, navem pellendam fo-
re ſecundum B E velocitate B h. Sed quando majori velo-
citate navis pellitur ſecundum B E, citius etiam convertitur. Quare ſi B G, quæ perpendicularis eſt ad gubernaculi ſitum,
ſecet ſemicirculum B G R bifariam, id eſt, ſi angulus G B E,
æqualis angulo incidentiæ A B C, ſit 45. graduum, G H
perpendicularis ipſi B E, erit tangens ſemicirculi. Ergo G H
quæ exprimit celeritatem, quâ navis pellitur ſecundum B E,
eſt omnium maxima. Nam ſi gubernaculum conſtituatur in
alio ſitu, ut in B d, tunc B g ipſi perpendicularis, ſecabit

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer