Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

VARIA CIRCA ce, curva V A deſcribitur; atque evolutæ ipſius K N lon-
gitudo. Velut ſi angulus C G A fuerit 60°, erit K N tripla
axis B V. Si vero latera G B, B A, A G ſint ut 3, 4, 5,
erit illa {9/4} axis B V.

6. Præterea ſpatii N K V A N quadratura datur. Poſi-
to enim angulo C G A 60°, erit ſpatium illud æquale rectan-
gulo ex axe B V, & ea quæ poteſt triplum quadratum
ejusdem B V. Si vero latera G B, B A, A G ſint ut 3, 4, 5,
erit idem ſpatium æquale ſeptuplo quadrato B V, cum par-
te octava.

7. Porro puncta quotlibet catenæ inveniri poſſunt, poſi-
ta quadratura curvæ alterutrius harum: x x y y = a 4 — a a y y,
vel x x y y = 4a 4 — x 4 . Vel etiam data diſtantia centri gravi-
tatis ab axe, in portionibus planis, quas abſcindunt rectæ
axi parallelæ in curva harum priore. Quadratura autem hu-
jus curvæ pendet a ſummis ſecantium arcuum per minima
æqualiter creſcentium: quæ ſummæ ex Tabulis ſinuum egre-
gio quodam adhibito compendio inveniuntur quamlibet pro-
xime. Hinc ex. gr. inventum, quod ſi angulus C G A ſit
rectus, & ponatur axis B V partium 10000; erit B A,
21279, non una minus. Curva autem V A, per ſuperius
indicata cognoſcitur hic eſſe partium 24142, non una minus.

In his omnibus non niſi ad caſus ſingulares ſolutiones pro-
blematum dedi, vitandæ prolixitatis ſtudio & quoniam non
dubito quin regulas univerſales Viri docti affatim ſint exhi-
bituri. Quod ſi tamen aliquæ ex noſtris requirentur, eas lu-
benter mittam. Ac jam pridem omnes apud Clariſſimum Vi-
rum G. G. Leibnitium involucro quodam obtectas depoſui.

196. X.
Hugenii Annotationes in librum Pariſiis 1689.
editum, de Manuaria Nautica.

Auctor hujus librieſt D. Renaldus (M. Renau, Ingenieur ge-
neral de Marine), ſumma cura & methodo conſcriptus eſt,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer