Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

MACHINARUM dum K, M, quæ ſit circitcr 27{1/2} pollicum , menſurando diſtan- tiam inter harum media. Altitudo cujusvis pyxidis eſt præter-
propter unius pollicis cum ſemiſſe; diameter interior unius polli-
cis vel 15 linearum; diameter cavitatis reliqui tubi {1/10} vel {1/12} ejusdem
magnitudinis. Primo infunditur ſolus Mercurius in tubum per
aperturam N, ut fiat barometrum vulgare ex iis quæ inferius re-
curvata ſunt. Infundendum vel tollendum eſt Hydrargyrum
donec ſuperficies dentur circiter in medio pyxidum K & M,
ſi tempore quo fit hæc operatio aër mediæ ſit gravitatis, id
eft in barometris vulgaribus Mercurius ſit ad altitudi-
nem 27{1/2} pollicum; alioquin enim ſi preſſio aëris ſit major vel
minor ordinariâ, ad hocattendendum, computando pro uno
pollice variationis, in vulgari barometro, lineam unam cum
ſemiſſe variationis in quavis pyxide: Poſtquam Mercurius
bene aëre depurgatus erit, ita ut nullus detur in pyxide K
infundetur per aperturam N quidam liquor, qui hieme non
congelatur, & qui nequit diſſolvere Mercurium; E. G. aqua
communis mixta cum {1/8} aquæ fortis: ſpiritus vini quidem
poſſidet has duas qualitates, ſed non conveniret barometro,
quia per calorem dilatatur. Hoc etiam referri debet ad pri-
mam formam Barometri.

189.1.

TAB. XXXII.
Fig. 2.

Quod attinet ad liquoris quantitatem, debet illa adſcendere ad
pedem unum circiter in tubum B C poſitâ mediâ aëris preſſione.

Diſpoſito ita hoc Barometro videbimus, maximam diffe-
rentiam preſſionis aëris, quæ notabitur per ſuperficiem li-
quoris in tubo M N, fore propemodum 22 pollicum, ſi
diametri pyxidum cylindricarum, ſint decies majores diametro
tubi. Et ut inveniamus quantum differentiæ quas indicatæ ba-
rometrum hoc noſtrum excedantillas, quas poteſt indicare ba-
rometrum vulgare, generalis eſt regula, differentias noſtrinovi
Barometri eſſe ad differentias Barometri vulgaris, ut decies & quater quadratum diametri pyxidum ad idem quadratum plus
vicies octies quadratum diametri tubi, qui aquam continet; & hinc ſequitur, cujuſcunque magnitudinis ſint pyxides,
maximas differentias non poſſe excedere 28 pollices, quan-
doquidem differentiæ Barometrorum ordinariorum non ex-
cedunt duos pollices.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer