Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

MACHINARUM meter decimam ſextam circiter pollicis partem habet. Ipſum
vero duos pollices cum dimidio ab oculari lente abeſt, quan-
ta eſt præciſe in hac lente foci diſtantia. Quod diligenter cu-
randum, quia alias non poterit amplum ſpatium, ut ſolet,
uno obtutu comprehendi. Facile autem deltoidis brachii fle-
xu, qui quidem in ſchemate noſtro conſpici nequit, quan-
tum opus eſt, lamellaperforata removetur, quæ nobis ſemi-
pollice à tubuli fundo extat.

Porro circulus lenti magnæ circumdatus, teleſcopii partem
longitudinis quadrageſimam quintam circiter diametro æquet. Cujus circuli objectu quia paulo impeditiorem reddi neceſſe
erat aſtri inveſtigationem, viſum fuit imponere bacillo, ſeu
caudæ lentis ocularis, ſtylum m, perpendiculariter erectum; cujus apex tantundem ſupra axem lentium attollitur quantus
eſt circuli illius ſemidiameter. Hinc enim fit, ut ſi oculum
prius ibi collocemus, unde cum ſummomargine circuli in ean-
dem rectam lineam ſtella conveniat; tumque, apprehenſo ca-
pulo d, moveamus lentem ocularem cum adjuncto bacillo, do-
nec in eandem quoque rectam quadret extremum ſtyli m; fit inquam ut, ad tubulum ocularem viſum referenti, ſtella
eadem per teleſcopium ſeſe conſpiciendam det, vel certe pa-
rum abſit. Uſu vero & exercitatione tum hæc, tum cæte-
ra quæ ad hanc obſervandi rationem pertinent, facilia
fiunt.

189. IV.
Excerpta ex literis D ni Hugenii de novâ
methodo conſtruendi Barometrum.

Quod novam meam methodum Barometri ſpectat, noſti,
diverſas aëris atmoſphæræ preſſiones multo magis fore
viſibiles, & faciliores diſtinctu, ſi in tubo 30 pedes alto
fiat barometrum ope aquæ quam ſunt in barometris vulgari-
bus, quæ cum Hydrargyro conſtruuntur. Cum enim maxima
diverſitas ſit circiter duorum pollicum in barometris vul-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer