Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

MACHINARUM ris lentium hyperbolicis ellipticiſve, ut Carteſius, ſive ſpe-
culis cavis, ut Neutonus, ſive alia quavis ratione id aggreſſi
ſint, huc omnia redibant ut brevioribus teleſcopiis, ac mi-
nori molimine uſurpandis, multum amplificarentur res viſæ. Nam neque accurata illa ac ſcrupuloſa ſuperficierum forma-
tio devitari poterat, neque etiam lentium ſpeculorumve
magnitudo. quoniam obſcuritate nimia, quicquid machinati
fuerimus, inutile reddi neceſſe eſt, niſi pro ratione perce-
pti augmenti creſcant aperturæ quibus primum lux ſubintrat. Nos vero longitudines quidem non imminuimus, ſed ne obeſ-
ſent effecimus, quod fere eodem redit.

Si quis vero jam requirat quouſque & quo operæ pretio
extendi porro teleſcopia poſſe exiſtimem, & num productis
longe ultra modum eorum quæ paulo ante diximus, ſpe-
randum ſit adhuc decuplo propius ad lunam cæteraque
aſtra nos acceſſuros, quam quo triginta pedes habentibus pro-
ceſſimus; quibus tanti itineris partes centum quadraginta
novem, una duntaxat reliqua, confectæ ſunt: reſpondebo
me certos quidem arti terminos præfinire non poſſe; huc ta-
men, quo dixi, nec maximo hominum conatu perventum
iri. multoque minus futurum, quod aliqui videntur non de-
ſperaſſe, ut lunam ac Planetas cæteros velut è propinquo
inſpiciamus, & utrum animalibus habitentur, an præter
vaſtas ſolitudines nihil habeant, viſu penetremus. Primum
enim, in parandis lentibus, ſcio quantopere creſcat cum ma-
gnitudine formandi difficultas; ipſiusque inveniendi vitri
quod vitiis iis careat, quæ maxime huic operi infeſta ſunt. Quanto enim ulterius radii colligentur, tanto magis hæc vi-
tia ſe prodant neceſſe eſt. Conſtat præterea, ut jam iſta ni-
hil obſtent, non amplificari res viſas, niſi pro ratione diame-
trorum aperturæ lentis exterioris. Quæ diametri nequaquam
creſcunt cum teleſcopiorum longitudine; ſed, quantum vi-
deo, rationem longitudinum ſubduplam ſequuntur. Adeo
ut data apertura pollicum trium, in teleſcopio triginta pe-
des longo; quantam circiter experientia concedi ſinit; alia,
ad trecentos pedes, non niſi novem unciarum & ſemis ſit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer