Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Aſſerculus bipedalis uno latere ita inciditur, ut intra cana-
lem, quem diximus, liberrime moveri queat. Hujus medio
affigitur brachium itidem ligneum, pedem unum à malo ex-
ſtans, cujus in extremo aliud ſesquipedale, media item ſui
parte, conjungitur rectis angulis. Utrumque vero Horizon-
ti parallelum extenditur. Huic tranſverſo brachio lens impo-
nitur ea qua dicemus ratione, atque omnia ſurſum adducuntur,
adnexis aſſerculi extremis ad funem ante demonſtratum; qui
ab imo malo ad ſummum aſcendens, ac ſuper orbiculum trans-
iens, inde deſcendit rurſus ac, priuſquam terram attingat,
in ſui ipſius caput alterum innectitur. Habet autem funis is
adjectum plumbum, pondere æquali quantum eſt brachii mo-
bilis cum lente impoſita; eoque loco deligatum, ut ad ſum-
mum malum pertingat, cum lens in imo conſiſtit. Ita hæc
facillime ad eam quæ requiritur altitudinem erigitur & , omiſ-
ſo fune, ſponte ibi ſuſpenſa manet. Forma plumbi parte u-
traque in coni apicem deſinit, ne obhæreat ad triangula quæ
per malum defixa diximus.

Cæterum lens hæc teleſcopii major collocatur aptaturque
hoc modo. Primum in annulum ſeu cylindrum cavum, è
ferri bractea fabricatum, ipſa includitur, longum digitos
quaternos. Huic cylindro, ſive alteri potius in quem hic in-
ſeritur, bacillus pedalis, digiti craſſitudine, extrinſecus ſe-
cundum latus affigitur, totus in partem unam prominens. Hæc omnia globulo æneo inſiſtunt, avellanæ nucis magni-
tudine, qui bacillo cohæret, inque ſubjecto ſui moduli ca-
vo liberrime volvitur; ita tamen ut excidere nequeat. Ca-
vum partibus duabus conſtat, quæ, ſuper pediculo tereti,
cochlea junguntur adſtringunturque, ſed ita ut globulum ni-
hil prorſus premant. Lens igitur, cum bacillo ſibi adfixo,
hoc modo mobilis efficitur. Quæ porro ut æqualiter librata
conſiſtat, pondus unius libræ circiter infra bacillum appen-
ditur, filo æneo craſſiore ſemipedali conjunctum atque infi-
xum. Cujus flexu facile ita pondus temperatur, ut centrum
commune, ſuæ lentisque gravitatis, cum centro Sphærulæ
conveniat, atque hoc pacto quocunque poſitu lens ſuſpenſa

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer