Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HOROLOGIUM. vel ad duplum pondere Δ, non propterea penduli motus
acceleretur, aut horologii curſus alteretur, quod in omni-
bus aliis hactenus uſitatis ſecus accidit. Alteram penduli in-
æqualitatem, vir Aſtronomiæ ſtudiis clarus, Gothofr. Wen-
delinus, primus & ſolus, ut opinor, prodidit; expertum
ſeſe ſcribens, ejuſdem penduli velociores eſſe oſcillationes
hyemali tempore quam æſtivo idque notabili differentia. Sed quoniam in eo examine arenaria tantum horologia,
vulgariaque automata ſeſe adhibuiſſe fatetur, cum ſcioteri-
cis, fortaſſe non nimia cura deſcriptis; multi, quam recte
ſe haberet hæc ipſius obſervatio, dubitarunt. Mihi certe
nihil ejusmodi licuit animadvertere. Quin contra, & mino-
ribus horologiis, quibus ſemipedale eſt pendulum, & ma-
joribus, in quibus 24 fere pedes æquat, eandem perpetuo
longitudinem, brumæ tempore ac æſtate media, convenire
expertus ſum. Quæ longitudo ſaltem ſeptima ſui parte per
hyemem productior eſſe deberet, ſi Wendelini vera foret
opinio.

Aſſerta igitur & hac in parte automati noſtri motus æ-
quabilitate & conſtantia, finem jam deſcriptioni impone-
mus; multa quæ his addi præterea poſſent, artificum indu-
ſtriæ relinquentes, qui rationem inventi hujus edocti, non
difficile reperient quo pacto illud varii generis horologiis,
atque iis etiam quæ pridem ad veterem formam fabricata
ſunt, applicari queat. Nos quidem apud eum, cujus opera
primum in his fabricandis uſi ſumus, talia quoque confecta
vidimus, quæ non pondere, ſed elateris vi moverentur. In
quibus, cum antehac pyramide illa æquatoria, chordaque
huic circumvoluta opus eſſet, quorum ope adæquarentur
primi ac poſtremi elateris impetus; nunc iis omiſſis, ipſi
tympano, cui elater incluſus eſt, dentes adduntur. Nam
licet hoc modo non æque in fine ac principio vigeat pendu-
li motus, non tamen eo lentiores ſub finem oſcillationes effi-
ciuntur, uti ſuperius fuit demonſtratum. Elater vero ea
parte, qua ad centrum convolutus eſt, intenditur, atque
ita cavetur ne quo temporis momento curſus horologii ſuf-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer