Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DESCRIPTIONES. obſtat (quod notabile eſt) ſi lentium axes non per harum
centra transeant, aut ſi ipſæ non exacte in recta linea col-
locentur; & conſequenter ſecure Machinâ utemur, dummo-
do nulla ſuperveniat mutatio; filum namque Horizontale
cujuscunque objecti, ad quem fiet collimatio, indicabit lo-
cum qui eſt in eodem plano Horizontali cum centro Te-
leſcopii; ſi autem mutatio quædam detur, in ſingulis obſer-
vationibus detegi poteſt, primo cum plumbo annexo, dein-
de ſine plumbo collineando, & tandem Teleſcopium in-
vertendo. Et hoc utique præcipuum eſt, quo Libella præ
cæteris gaudet commodum, quod in uſu erroris periculum
nullum detur.

Pes, quo Machina innitatur, eſt rotunda ferri, aut bra-
cteæ lamella modice concava, cui annectuntur tres baculi
longitudinis circiter trium pedum cum ſemiſſe, pyxis huic
lamellæ impoſita hanc in tribus punctis, tangit, quare facile
movetur, & ita conſtituitur, juvante cavitate lamellæ, ut
plumbum in pyxide ſua libero fruatur motu, quod videtur
trans aperturam M in operculo ligneo.

Gravitas plumbi, ut pyxis firmiter pedi inhæreat, inſervit,
verum ſi firmius eam ſuſtentari velimus in lamellæ cavæ me-
dio foramen f@at.

Si totum pondus in pyxide G recludi nolumus, tertia vel
quarta tantum pars huic includatur & reliquum eidem ferreæ
caudæ annectatur, ſed extra pyxidem; primo tunc obſerva-
bitur cum minori pondere ſolo, pyxide contento, tum cum
altero deſuper addito, in conſtituendo filo Horizontali am-
bobus utentum.

Hac methodo Teleſcopii agitationes promptiſſime, in
omnibus obſervationibus quæ ad rectificandam Machinam in-
ſtituuntur, ceſſant; ſi autem nullum in quibusdam obſerva-
tionibus imponatur pondus, hæ motiones difficilius ſiſtuntur.

Uncus F, cui Libella appenditur, ſimpliciter ligneæ pla-
næ cruci annecti poteſt, licet hic annexus apparet annulo,
qui ope cochleæ adhærentis annulo, quo Machina defertur,
elevari & deprimi poteſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer