Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CONTROVERSIA. quid obſervabo, eandem viam fuerat ſecutus, ſed cum nec
illam ad finem usque ſequi potuerit, novo inde ratiocinio
ejusdem difficultas colligitur.

Obſtrictus ſum D o . Bernoulli, quod ſemper in hac con-
troverſiâ a meis partibus ſteterit adverſus D um Abbatem Ca-
telanum. Interea non potui concipere, quo pacto, poſt-
quam dixit propoſitionem meam fundamentalem de centro
Oſcillationis pendere a magno illo principio, ſcilicet quod
commune centrum gravitatis plurium ponderum non poſſit a-
ſcendere altius per gravitatis eorum effectum, quam unde de-
ſcendit, in ſequentibus vertat contra me quoddam ratioci-
nium, quemadmodum ipſe confitetur, incertum, ac ſi poſ-
ſet in dubium vocare veritatem hujus ipſius propoſitionis; cum potius deberet concludere, ſe erraſſe in ſuo ratiocinio.

Ad id vero, quod mihi imputat, me in prima reſponſio-
ne non refutaſſe falſum D ni Abbatis principium, idque in
ultima non refelliſſe per cauſam ejus Phyſicam, reſpondeo me
in prima reſponſione credidiſſe, ſufficere, ſi evidens vitium
oſtenderem in ratiocinio, quod mihi opponitur, licet ulte-
rius hanc materiam non examinarem; In exceptione autem
8. Junii 1684. pari jure cum D no . Bernoulli poſſem perten-
dere me id principium refutaſſe per ſuam cauſam Phyſi-
cam, quoniam oſtendi, repugnare illud magno principio
naturali quod corpora gravia ſponte non poſſint aſcendere.

Credo enim, in hoc æque conſiſtere cauſam Phyſicam hujus
phænomeni, ſcilicet quod in pendulo compoſito pondera A & B, cum deſcenderint junctim ad partem infimam vibrationum
ſuarum, non acquirant ſimul tantam velocitatem, quantam
acquiſiviſſent ſeparatim ex iisdem altitudinibus cadentia, quam
in eo, quod pondus A conſumat partem ſui motus agendo in
punctum fixum F, juxta demonſtrationem D ni . Bernoulli & D ni Marchionis de l’Hoſpital; Et ad hoc credendum ex eo ad-
ducor, quod ſæpe pereat pars motus, licet hunc in aliquo affe-
ctu edendo conſumi, affirmare non poſſumus, ut in multis caſi-
bus percuſſionis duorum corporum durorum, juxta id quod ob-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer