Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CONTROVERSIA. quæ cum ipſius ſententia congruunt, quam ad illarum propor-
tionales 5{11/17} & {6/17}, quarum ſumma eſt 6; vel ad 3{13/17} & {4/12} qua-
rum ſumma eſt 4; vel ad innumeras alias ſimiles, quæ ha-
beant inter ſe eandem proportionem, {144/25} ad {9/25}, ſed ex qui-
bus altitudo centri gravitatis reverſi major minorve, quam
unde deſcendit deducitur. Certè pondera non revertentur ad
omnes altitudines proportionales quadratis velocitatum, quas
deſcendendo acquiſiverunt, quoniam gravitas gradatim re-
tardat, & tandem deſtruit velocitates, cum quibus reflectun-
tur pondera.

Quid ergo eveniet? rogo D um . Bernoulli ut illud explica-
re velit? An Natura per ſe incerta de eo quod ſibi agendum
eſt, pro voluntate D ni . Bernouilli actura eſt? Cum ipſius ve-
niâ, hac de re dubitabo, donec ſententiam ſuam ſolidis argu-
mentis, ex Phyſica deductis probet. Interim credo me jure
concludere, rationibus quas affert pro D. Hugenio hoc con-
firmari, propoſitionem hujus generalem & fundamentalem
de centris Oſcillationis non eſſe omni exceptione majorem.

179. X.
Dn. Bernouillii narratio controverſiæ inter Dn.
Hugenium & Abbatem Catelanum agitatæ
de Centro Oſcillationis, quæ loco Anim-
adverſionis eſſe poterit in Reſpon-
ſionem Dn. Catelani.

Excerpta ex Litteris Dn. Bernoullii
Lipſiam miſſis.

Menſe Septembri A. 1681. Abbas Catelanus propoſitio-
nem quandam tractatus Cl. Hugenii, quem de Horo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer