CONTROVERSIA.
ſecundum ejus principium, ſumma illorum temporum, quæ
eſt tria, diviſa per duo, numerum partium, erit tempus
Penduli compoſiti, ſcilicet {3/2}. Hiſce poſitis, nil præterea po-
nendo præter id quod concedit D
us
. Abbas, deteguntur alti-
tudines, ad quas revertuntur pondera, poſtquam a Pendulo
compoſito ſunt ſejuncta; nempe {4/9} & {64/9}; quarum ſumma {68/9},
diviſa per duo, numerum ponderum, dat {34/9}, vel 3{7/9}, alti-
tudinem, ad quam adſcendit commune gravitatis centrum,
quæ etiam ſuperat {5/2} vel 2{1/2} unde demonſtravimus centrum
deſcendiſſe. Non addo methodum computationis quæ facilis
eſt. D
nus
. Abbas ergo dum quærit principium bis male divi-
navit; proprie enim divinare eſt, ratiocinia deducere ex
principiis, quæ levem tantum veri ſpeciem præ ſe ferunt; & verum eſſet, quæſtionem de centro Oſcillationis non dif-
ficulter reſolvi, ſi, ut ipſe fecit, tantum ponendum foret id,
quod ſtatim rem quæſitam determinat.
De cætero, contraria eſſe inter ſe ambo principia clarum
eſt; quoniam ut patet, ex his diverſæ ſequuntur concluſio-
nes, altitudines enim, ad quas centrum commune gravitatis
aſcendit, diverſæ ex utroque deteguntur, nempe 3 {3/50}, 3 {7/9}.
Unum hoc addam, ut reſpondeam difficultati, quam D
nus
. Ab-
bas propoſuit, contra motum in Cycloide , hanc difficulta-
tem ſolutam dari in ipſo meo tractatu de centro Oſcillationis
in cujus propoſitione 24 explicavi, quomodo efficiqueat, ut
omnia ponderum Penduli puncta moveantur in Cycloidibus
æqualibus; licet in praxi minime neceſſaria ſit correctio hæc.
177.1.
Vide ſu-
pra pag. 227.
178.
IX.
Reſponſio D
ni
. Abbatis Catelani ad literas D
ni
.
Bernoulli de Controverſia ſua cum D
no
. Hu-
genio de centro Oſcillationis .
Vide ſu-
pra pag. 23@.
UT reſpondeam ad has literas, idem repetam, quo utitur
D
nus
. Bernoulli, exemplum Penduli compoſiti ex pon-
deribus æqualibus eidem virgæ applicatis, & ex eodem centro