Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CHRISTIANI HUGENII duodecies in hora, hoc eſt, ſemel ſpatio 5 ſcrupulorum pri-
morum verſatur, unaque index Σ, ideo circulum huic in-
dici ſuppoſitum in 5 partes primum diſpeſcimus, & harum
deinde ſingulas in 60 minores, quæ ſecunda ſcrupula deno-
tent. Denique index Λ in ſuo circulo duodecim horas diſtin-
guere debet; ac proinde, ut harum tempore ſemel circum-
eat, tympano V ſex dentes tribuuntur, rotæ X ſeptuageni
bini.

Nunc qua ratione pondera Δ, Ξ, horologio appendan-
tur docebimus. Hæc enim novo artificio ita ordinavimus,
ut cum ſurſum retrahitur pondus primarium Δ, non pro-
pterea ceſſet aut ullatenus impediatur horologii curſus. Quod in hac inventione apprime neceſſarium erat, ne par-
ticula temporis aliqua quotidie ſubduceretur, neve penduli
motus interea dum pondus attollitur langueſceret. Paratur
itaque funis continuus atque in ſe rediens, extremitatibus
apte inter ſe connexis. Is primo orbiculum F amplexus,
aculeis ferreis aſperum, quo melius funis inhæreat, parte
altera trochleæ, cui pondus primarium Δ alligatum eſt, cir-
cumvolvitur. Hinc aſcendens ſuper orbiculo Ω tranſit, ac
rurſus deſcendens ſuſtinet trochleam alteram cum appenſo
minori pondere Ξ; unde denuo ad F redit. Orbiculus Ω
(quem demonſtrandi gratia hic inter laminas A B, Y Z,
ſuſpendimus, nam alioqui commodius thecæ quæ toti horo-
logio circumdatur affigi ſolet) circumferentiam verſus den-
ticulos habet, ut in rota L, ſerratos, ac deſuper premen-
tem elaterem Θ, quo fit ut in alteram tantummodo partem
volvipoſſit, attracto nimirum fune Π, ac pondere propter-
ea Δ aſcendente: Nam contrarium motum elater dentibus
occurrens prohibet. Crenam autem ſecundum circumferen-
tiam dicti orbiculi ita cavari oportet, ut funem immiſſum
nonnihil coarctet conſtringatque, quo minus poſſit immo-
to orbiculo delabi; quem in finem etiam pondus Ξ ad-
hibetur. His ſic conſtitutis, ſemper Δ dimidia ſui gra-
vitate incumbet funi Φ, motumque horologio continuabit
etiam dum attracto fune Π in altum attollitur. Et hactenus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer