Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DE CENTRO OSCILL præſentare altitudines, ad quas pondera ſejuncta redeunt. Non diſſentiet & facile probari poteſt illud deductum eſſe
ex Principio, quod ſibi finxit, & pro fundamento habet pro-
poſitionis ſuæ; ſcilicet, celeritatem totalem Penduli compoſiti,
quæ inter partes diſtribuitur proportionaliter ad arcus, ques
ipſæ deſcribunt, ſemper æqualem eſſe ſummæ celeritatum, quas
eædem partes acquiſiviſſent, ſi ſejunctæ ſingulæ ſeparatim ex
iisdem altitudinibus, & in eadem diſtantia ab Axe deſcendiſ-
ſent. Ponit ergo, ut me refellat, principium hoc, quod fal-
ſum contendo; in demonſtratione computationem memora-
tam ſequar.

D nus Abbas novit & concedit, detegi altitudinem, unde
commune ponderum gravitatis centrum deſcendit, ſi divi-
damus ſummam altitudinum 1. & 4. (unde duo pondera ſi-
mul alligata deſcenderunt) per 2 numerum ponderum, quæ
ergo eſt {5/2}. Concedit pariter, dari altitudinem, ad quam re-
vertitur commune eorum gravitatis centrum, ſcilicet {153/50}, vel
3{3/503}, ſi per numerum ponderum duo, dividamus ſummam al-
titudinum {9/25} & {144/25}, ad quas pondera percuſſione ſeparata re-
deunt.

Centrum ergo gravitatis revertetur altius quam unde de-
ſcenderat, quantum 3{3/50} excedit 2{1/2}, quod primario adverſa-
tur Mechanices Principio. Hoc ſi D nu . Abbas efficere poſ-
ſit, detectum habebit perpetuum mobile: Quum ergo ejus
Principium ex quo falſa ſequitur concluſio, falſum ſit, ex-
inde nil quo mea labefactetur Propoſitio, poteſt inferri
vel deduci. Quod ad alterum ejus Principium attinet,
quod pro fundamento habet regulæ generalis de determi-
nandis centris Oſcillationis, in eundem inducit errorem. Hoc Principium eſt, tempus Vibrationis Penduli compoſi-
ti eſſe medium inter tempora Vibrationum partium, id eſt,
æquale eſſe ſummæ illorum temporum, diviſæ per numerum
partium. In Pendulo, quale conſideravimus, ubi ponderum
diſtantiæ, a puncto ſuſpenſionis, ſunt 1 & 4, ſi ponamus
tempus minoris ex partibus ſeparatis eſſe unum, (unde ſe-
quitur, tempus alterius partis ſeparatim agitatæ eſſe duo;)

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer