Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

177. VIII.
Excerpta ex literis D ni . Hugenii ad Auctores Diarii
Pariſienſis, datis Hagæ 8. Funii 1684. quæ
continent ejus reſponſionem ad exceptio-
nem D ni . Abbatis Catelani, de cen-
tro Oſcillationis.

HUc usque diſtuli reſpondere ad exceptionem D ni . Abbatis
Catelani, & fere omnis noſtræ controverſiæ oblitus eram,
quoniam non audiveram, ullum ex iis qui tales ponderant
quæſtiones in illius partes iviſſe. Sed cum ex amicis quidam
deſiderarent, ut Geometris facilius redderem litis noſtræ exa-
men; & eo impedirem quo minus illi, qui hanc norunt,
ſilentium meum reprehendant, vos rogo ut diariis veſtris, ſe-
quentia velletis inſerere, cum quibusdam veſtrum jam du-
dum communicata.

Abbas Catelanus, viſâ meâ reſponſione ad primam obſer-
vationem, ſuoque errore cognito, credidit ſe illam poſſe
diſſimulare, ſi diceret, obſervationes ſuas ex vitioſo auto-
grapho editas eſſe, in quo non ſolum quædam verba dee-
rant, ſed etiam ſex ſeptemve ordine ſequentes lineæ; cumque
illæ ſuppletæ ſint in ſecunda Editione, ubi addidit, & qui-
dem tales, ut ſummæ cum ſex aliis lineis, propoſitam obje-
ctionem omnino mutavit.

Non opportunum tamen duxit hac de re lectorem mone-
re, ne quidem in ſuâ exceptione, in qua poſitâ hac muta-
tione ratiocinatur. Cùm enim antea ſe demonſtraturum pro-
miſerat, propoſitionem meam 4 am . de centris Oſcillationum
falſam eſſe niſi pars ſit æqualis toti, in præſens ut illud
probet, non tantum ponit axioma hoc irrefragabile totum
eſſe majus parte, ſed præter hoc pro vero habet quoddam,
quod ſibi finxit, de motu Pendulorum, principium.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer