Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HOROLOGIUM. parvo in circello ſingula prima ſcrupula diſtinguens. Hoc
verò ſuperior index horarum Λ convertitur: & ſupra hunc
denique Σ index, quem dixi, ſecundorum. Hæc autem,
uti & tympanorum omnium diſpoſitio ac dentium numerus,
cum multimodis variari poſſint, nos hunc unum in exem-
plum proponere ſatis habuimus, eumque experientia com-
probatum. Itaque & dentium multitudinem in ſingulis tym-
panis deſignabimus, eam quæ huic formæ optime convenire
viſa eſt. I [?] n circumferentia rotarum ſingularum E H ſeptua-
geni bini ſunt, ſeni in tympanis G & K. rota L viginti
quinque habet, tympanum O decem. rota P viginti, vel
tantum partem horum aliquam, quia, ut dixi, totam den-
tibus inſecari nihil opus eſt. Penduli longitudo S I T pedis
Rhenolandici, qui ad Romanum veterem proxime accedit,
dextantem circiter æquat, & cuique vibrationi ſimplici im-
pendit ſemiſcrupulum ſecundum. ad quam menſuram obſer-
vationibus ad ſolem vel ad aliud hujus generis horologium
comparatis non difficile perducitur. Ea longitudo rotis ita
ordinatis convenit: & exquiſitam motus æqualitatem, quæ-
que etiam Aſtronomicis uſibus ſufficiat, præſtare valet. Quod ſi tamen concinnitate operis inſuper habita, quadru-
plo majus pendulum adhibeatur, vel ultra etiam producatur,
rotis interim majoribus quoque adſumptis, haud dubiè len-
tioribus oſcillationibus tutius etiam fidemus. Et jam in ma-
gnis publicis Horologiis, egregio ſucceſſu, perpendicula
ejusmodi prælonga uſurpari vidimus, alibi duodecim, alibi
vicenûm pedum, cum appenſa ſphæra 25 vel 30 librarum. Cæterum revertendo ad ea quæ hic poſita fuere, apparet
quidem, rota E ſemel circumacta, duodecies converti ro-
tam H. centies vero quadragies & quater eam quæ ſequitur
L. Quæ cum dentes 25 habeat, 3600 vicibus alternatim im-
pellit lamellas M. N. ac totidem recurſus duplices facit pen-
dulum S I T. Cumque 3600 ſcrupula ſecunda, horâ unâ
contineantur; hinc horæ ſpatio rota E ſemel convertetur. Quamobrem & circulus indici Ψ ſubjectus in 60 partes divi-
ditur, quæ prima ſcrupula ſignificent. Rota vero H quia

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer