Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DE CENTRO OSCILL. inter ſe ſuperficies. & ad axem perpendiculares; formari debet, ſecun-
dâ ſectione, planum vel ſuperficies curva diſtantiarum inter il-
lorum centra Oſcillationis & axem †, circa cujus puncta mo-
ventur. Sic in ſummâ centrorum, quæ ab unâ parte rectas lineas ter-
minant, ex quibus planum hoc, vel ſuperficies illa curva, compoſita
eſt, habetur Pendulum magis ſimplex quam ſolidum, & cujus vibra-
tio æque diuturna eſt. Centrum Oſcillationis novi illius Penduli de-
terminabitur transferendo omnia illa centra Oſcillationis particularia
ad Axem qui eſt eorum numerus, & ponendo illum axem ita mo-
veri, ut puncta ejus percurrant eosdem arcus ac centra. Si ſoli-
da propoſita ſint Prismata recta, habebunt eadem Oſcil-
lationis centra, ac eorum baſes, ſi hæ fuerint perpendicula-
res ad axem.

Sic centrum Oſcillationis ſolidi pendet a centris Oſcillationis certa-
rum ſuperficierum motarum circa punctum, quarum commune O-
ſcillationis centrum eſt centrum Oſcillationis lineæ rectæ motæ circa
aliam rectam vel curvam; ita ut non requirantur aliæ regulæ pro cor-
poribus quam pro lineis & ſuperficiebus.

171. MONITUM.

Obſervationes Abbatis Catelani primum editæ fuere in
25 diario Pariſienſi anni 1681, & examen Mathematicum in
29 diario ejusdem anni. Scripta ambo in primo diario
ſequentis anni iterum extant, cum monitu varia defici in
prima editione, quam ſolam Hugenius viderat cum reſpon-
dit; & in qua non reperiuntur ea quæ minori charactere hic
edita ſunt. Sola verba ſequentia in prima dantur & in ſe-
cunda fuere omiſſa poſt †. centrum Oſcillationis hujus plani
coincidet cum centro Oſcillationis ſolidorum illorum.

172. III.
Excerpta ex literis Domini Hugenii, quibus re-
ſpondet obſervationi Abbatis Catelani in 4 am . pro-
poſitionem Tractatus de centris Oſcillationis.

ADmiratus vidi, Theoriam meam de centro Oſcillationis
oppugnari, contra quam per 9 annos, a quibus typis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer