Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

0295-01

169. DE
HUGENIANA
CENTRI OSCILLATIONIS
DETERMINATIONE
CONTROVERSIA.

I.
Obſervationes Abbatis Catelani in propoſitio-
nem, quæ fundamentum eſt 4 æ . partis tra-
ctatus de Pendulis, Hugenii.

DOminus Hugenius in tractatu ſuo de Pendulis, ut nil
quod ad materiam ſpectat intactum relinqueret, hanc
diviſit in 5 partes, in quarum 4 a . fuſe examinat quæ-
ſtionem de Centro Oſcillationis vel vibrationis. Sed
cum difficile ſit animo ſemper æqualiter attento abſtruſas ve-
ritates, quales ſunt Mathematicæ, perpendere; non eſt quod
miremur, ſi quæſtionem illam non æque accurate, quam
quidem reliquas ejusdem operis, examinaverit. Principium
autem, quo nititur totum ejus Syſtema Oſcillationis hoc eſt.

Si Pendulum e pluribus ponderibus compoſitum at que e quie-
te dimiſſum, partem quamcunque Oſcillationis integræ con-
fecerit; at que inde porro intelligantur pondera ejus ſingula,
relicto communi vinculo, celeritates acquiſitas ſurſum con-
vertere, ac quo usque poſſunt aſcendere; hoc facto centrum
gravitatis ex omnibus compoſitæ, ad eandem altitudinem re-
verſum erit, quam ante inceptam Oſcillationem obtinebat .

Vide ſ@-
pra pag. 126.

Ut parum firmam propoſitionem hanc demonſtremus, ſuffi-
ciet obſervaſſe; vim, quam vocamus gravitatem, longe ali-
ter agere in pondera inter ſe juncta quam in pondera a ſe in-
vicem ſeparata. Sint A & B æqualia pondera, quorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer