Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

EXCERPTA EX LIT. CHRIST. HUGENII. brarum pondus æquat. Et hoc obſervandum, pendula,
cum congruunt, non parallelis motibus ferri, ſed contra-
riis, nunc accedendo, nunc recedendo. Quando autem horolo-
gia ad parvam diſtantiam rurſus à me fuere poſita, pendula,
priorem convenientiam brevi tempore recuperarunt.

Nec hisce contentus, aſſerem latum tres pedes, craſ-
ſum unum pollicem, ita interpoſui, ut pars inferior fun-
dum tangeret, ſuperior Horologia excederet & quaſi ſepararet. Non turbata tamen fuit motuum concordia, ſed dies noctes
que perduravit, imò ſi ipſe turbaſſem, brevi inſtaurata fuit. Nunc in id incumbo, ut quam accuratiſſime Horologia con-
cordent, experturus deinde ad quam usque diſtantiam ſympa-
thia hæc ſeſe exerat; ſed, ut ex obſervatis auguror, non in-
fra 5. aut 6. pedes ſubſiſtet. Major tamen horum omnium eſt
expectanda veritas, quam præſtabit diligentia mea, & ac-
curatior in rei cauſas inquiſitio.

Quicquid ſit, habemus duo Horologia, quæ nunquam inter
ſe diſcrepant: quod etiamſi mirum ſit, tamen eſt veriſſimum. Addo, præter Horologia quæ novo hoc invento conſtructæ
ſunt, nulla alia idem præſtitiſſe; unde ſimul patet, quam
accurata illa ſint, quæ ad perpetuum conſenſum tantillum re-
quirunt.

0292-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer