Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DE USU HOROLOG. ſum, ſed ſine ſenſibili errore æſtimare potes, quantum pau-
cis horis progreſſus fueris, vel longitudo mutata fuerit: Po-
tes etiam, loco obſervationis ortus & occaſus Solis, prius So-
lis occaſum, veſperi obſervare, & dein proximo mane ortum,
utroque tempore notando horam Horologiorum; & inde
computa eodem modo horam in loco diſpoſitionis, quum
media nox erat in loco obſervationis, & detege differen-
tiam longitudinis ut ante. Tandem potes quoque loco
ortus & occaſus Solis obſervare duas æquales ſolis altitu-
dines ante & poſt meridiem, annotando horam horologio-
rum, & computando eodem modo, quo diximus de or-
tu & occaſu; conſiderandum tamen eſt, Solis altitudines
optime obſervari, quando Orienti vel Occidenti proximus
eſt, ut antea notatum.

Licet forte quis cenſeat, in praxi hujus methodi, inter ante
& pomeridianam obſervationem, quieſcentem navem deſide-
rari, aut quæ parum transferatur; certum tamen eſt, progre-
diendo nullum ſenſibilem errorem cauſari poſſe, in quan-
tum interea eundem teneas curſum, æquabili velocitate.

Primum enim, ſi curſum Orientem vel Occidentem ver-
ſus dirigas, nullus omnino error erit, ſed certo conclu-
dere poteris, qua longitudine meridie vel mediâ nocte fue-
ris, unde ergo, uti antea dictum eſt, ſatis exacte æſtimare
potes, ubi ſis ultimæ obſervationis tempore.

V. G. pone, quod ante meridiana Solis altitudo 10 gra-
duum obſervata ſit, quum horologia indicant 8. horas & pomeridiana æqualis altitudo quum horologia indicant 2. horas; & quod inter utramque obſervationem æquabili ve-
locitate Orientem verſus navigaverim, licet inſcius me 1. gra-
dum in longitudine progreſſum eſſe, id eſt, 1. gradum paral-
leli juxta quem navigo: Agens jam ſecundum præſcriptam
regulam, comperio longitudinem 15. gradus Orientem ver-
ſus, calculum ineundo a loco, in quo Horologia fuere diſpo-
ſita. quam longitudinem 15. graduum dico eſſe loci, ubi
meridie fui.

Quod ita demonſtratur. Quoniam locus veſpertinæ obſer-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer