Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CHRIST. HUGENII INSTITUTIO gium tardius movetur; poſſumus etiam loco ortus & occaſus
Solis duas æquales Solis altitudines obſervare ante & poſt me-
ridiem, & hora horologii annotatâ utriuſque obſervationis
tempore, eodem modo, ac hic dictum eſt procedemus.

158. VI.
Ope Horologiorum mari invenire longitudinem loci in
quo verſaris.

Singulis horologiis nomina vel ſigna impone ut A. B. C. & antequam velifices, diſpone eadem ſecundum tempus ob-
fervatum per Solem in loco, ubi moraris, diminutum æquatio-
ne ejus diei, quo obſervas; quem annotabis.

Dein ubi in mari verſaris ſi vis ſcire longitudinem loci, in
quo es; quot gradibus Meridianus loci hujus ſit orientalior vel
occidentalior meridiano loci illius in quo adaptaſti horologia; obſerva Solem vel Stellas, ut determines horam, & vide quam
horam eodem momento indicent horologia; quam horam, ſi ho-
rologia non fuerint diſpoſita ad rectam menſuram æquabis co-
gnitâ diurnâ differentiâ, ei porrò addens æquationem præſen-
tis diei, quo ita habeas horam in loco illo, ubi horologia fue-
re diſpoſita. Si hæc hora eadem ſit cum illa quæ obſervata
fuit in loco præſente, conſiſtis ſub eodem Meridiano, ac ubi
horologia fuere diſpoſita ad Solem: Si vero hora obſervata
major ſit illâ quam horologia oſtendunt, certus es, te per-
veniſſe ſub Meridianum Orientaliorem; ſin denique fuerit mi-
nor, perveniſti ſub Meridianum Occidentaliorem: & com-
putatis in ſingulas quasque horas differentiæ temporis 15 gra-
dibus longitudinis vel in ſingula minuta 15 minutis, vel to-
tidem quadrantibus gradus, cognoſces, quot gradibus dicti
Meridiani ab invicem diſtent. E. Gr. pone Horologia A. B. C. fuiſſe aptata ad Solem in loco ex quo abiiſti, 2 Martii, id
eſt ad horam obſervatam, ſed in tantum diminutam, quanta
eſt æquatio 2 Martii, 2 min. 28 ſec. & pone horologium A
fuiſſe dispoſitum ad veram menſuram, ſed B moveri ſingu-
lis diebus 7 ſecundis tardius, & C ſingulis diebus 12 ſecun-
dis citius.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer