Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

157. V.
Reducere horologia ad rectam dierum menſuram vel cogno-
ſcere quanto citius vel tardius ſpatio 24 horarum movean-
tur.

Obſerva, dies ab una ad alteram meridiem aliquantulum
differre quæ cauſa eſt cur horologium, licet prorſus exactum
& ſecundum mediorum dierum menſuram moveatur, non ſem-
per cum ſole conveniat. Sed ut hæc inæqualitas æquetur, & ſemper ope Horologii ſcire poſſimus, quam horam indicat Sol,
& conſequenter num horologium ad rectam mediorum die-
rum menſuram diſpoſitum ſit, conducit ſequens tabula cu-
jus uſus talis eſt. Quando primum horologium conſtituendum
eſt, ſubtrahe ex hora ſolari obſervatâ æquationem ejus diei quæ
in tabula reperitur, & diſpone horologium ad reſiduas horas,
minuta prima & ſecunda: ubi poſt aliquot dies quæritur
hora ſolaris, adde ad horam horologii æquationem diei ul-
timi, & aggregatum erit hora ſolaris, ſi horologium exacte
fuit adaptatum, ſecundum menſuram dierum mediorum; ve-
rum ut hæ obſervationes quam certiſſime inſtituantur, & horologia ad menſuram adaptentur antequam in navem infe-
rantur, methodus ſequens aptiſſima eſt.

Duc lineam meridianam in pavimento, cujus operationis
methodi ſatis notæ ſunt; obſervandum præterea ſummam hic
non requiri exactitudinem; Porro, directe ſuper lineam meri-
dianam, ſuſpende 2 fila appenſis infra ponderibus, vel aliter
verticaliter tendantur, certosque a ſe mutuò diſtent pedes,
quo plures eo melius.

Ubi dein medietas ſolis videtur exacte ex adverſo ambo-
rum ſilorum (ad quod requiritur vitrum obſcuri coloris, vel
in fuligine candelæ denigratum) eo momento horologiorum
indices diſponendi ſunt, non exacte in 12 horas, ſed tanto ma-
gis retrorſum, quanta eſt æquatio illius diei in Tabula: ex. gr. ſi fuerit 22 dies Martii, cujus æquatio in Tabula eſt 8 min. 3 ſec: hæc ſunt ſubducenda ex 12 horis, & reſiduum erit
11 horæ 51 min. 57 ſec: in quot horas minuta & ſecunda
diſponendi ſunt indices Horologiorum quam primum ſol me-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer