Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

153. BREVIS INSTRUCTIO DE USU HOROLO-
GIORUM AD INVENIENDAS
LONGITUDINES.

I.

AD minimum bina nova Horologia O-
ſcillatoria in navem ferantur: ut ſi al-
terutrum forte fortunâ vel ex negli-
gentia quieſcat; vel ſi diuturnitate
temporis contractis ſordibus, purgan-
dum ſit, alterum nihilominus movea-
tur; præſtaret autem 3 vel 4 adhibere
horologia.

154. II.

Cui cura horologiorum committetur, diſcat a fabro quæ
ſpectant indices horarum minutarum primarum & ſecunda-
rum, internas etiam horologiorum partes intelligere, & redu-
cendi ea methodum.

155. III.

Horologia in navi ſuſpendenda ſunt in loco arcte clauſo,
ubi tuta ſunt ab humore vel ſordibus, & ne diſturbentur con-
tactibus: Et ſi locum illum in media navi prope malum
principem ordinare poſſemus, multum præſtaret, quoniam
ibi motus minimus eſt.

156. IV.

Antequam horologia in navem inferantur, conabimur ea
aptare ad rectam dierum menſuram, tum enim uſus eſt facil-
limus, nulluſque fabris labor eſt ad unum bene adaptatum
horologium alia accommodare. Sed ſi tamen tempus vel op-
portuna id præſtandi occaſio defuerit, nihilominus poterunt
æque certe mari uſurpari, dummodo obſervaveris vel ſcias,
quanto citius vel tardius ſpatio 24 horarum moveantur, ut
poſtea docebitur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer