Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CHRISTIANI HUGENII Nimirum fallentibus clepſydris automatiſque quibuslibet,
quæ inter obſervandum adhibere conſueverant, tandem, do-
cente primum Viro ſagaciſſimo Galileo Galilei, hunc mo-
dum inierunt, ut è catenula tenui pondus appenſum manu
impellerent, cujus vibrationibus ſingulis dinumeratis, toti-
dem colligerentur æqualia temporis momenta. Hac metho-
do Obſervationes Eclipſium ſcrupuloſius quam antea pere-
gere, Soliſque item diametrum, & Stellarum diſtantias di-
menſi ſunt non infeliciter. Sed præterquam quod deficiebat
neceſſario pendulorum motus, niſi adſtantis opera identidem
juvaretur, tædioſus inſuper labor evadebat, omnes eorum
itus redituſque numerantibus; cui ſane integris noctibus mi-
rabili patientia nonnullos invigilaſſe, ipſis prodentibus, con-
ſtat. Nos autem æquabiliſſimum hocce genus motus cernen-
tes, ac veluti unicum in rerum natura datum, quod ad Me-
chanicam conſtructionem poſſet traduci, quæſivimus quo
pacto hoc ipſum breviſſime aſſequi liceret, atque ita reme-
dium inven@re gemino quod retulimus incommodo. Ac mul-
ta fabricæ varietate animo perpenſa, hanc denique, quam
deinceps tradituri ſumus, ut cæteris planiorem faciliorem-
que ſelegimus. Qua percepta & in publicum porro priva-
tumque uſum, ſicut jam fieri cœpit, converſa, ad univer-
ſos quidem hic fructus redundabit, quod horologiorum,
cum inter ſe, tum cum Sole ipſo, quantus nunquam antehac,
imo quantus pene optari poſſet, conſenſus animadvertetur. Aſtronomi vero id conſequentur, ut nulla poſthac agitando-
rum perpendiculorum moleſtia, numerandive ſolicitudine,
& illa omnia exequantur, quorum paulo ante meminimus,
& alia illis ſubtiliora, ipſam puta dierum de meridie in me-
ridiem inæqualitatem, ſcrutentur; quam qui negare audent,
ratione hactenus magis quam certa experientia refutati ſunt. Ut jam de Longitudinum, quam vocant, ſcientia dicere
omittam: quæ ſi unquam extitura eſt, deſideratumque tan-
topere uſum curſui navigantium præbitura, non aliter, quam
vectis per mare exquiſitiſſimis atque omni errore vacuis ho-
rologiis, id obtineri poſſe, multi nobiſcum exiſtimant. Ve-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer