Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

150. Adr. Metius in Geographicis Inſtitutionibus
Cap. 4.

ET hæc ſane facillima & aptiſſima eſt methodus (ſcilicet qua adhibitis Horologiis longitudines de-
teguntur) quam acquirere poſſis; niſi quod difficultas & error conſiſtat in irregulari Horolo-
giorum motu: ideoque diligentes inquiſitores & inventores rerum naturalium id curate, neque
laboris veſtri vos pæniteat, quo hunc errorem tollere tentetis. Inquirite in hunc verum & æqua-
bilem naturæ curſum; quo potiti verum lapidem Philoſophorum inveniſtis, neque fortes Nau-
cleri ad ſcopulos toties offendent.

151. Fournier in Hydrographia 1. 12. C. 35.

UNde tandem colligo, ſi via inveniri queat ad Horologia perficienda, & laborem ſuſcipere ve-
limus iis bene utendi, nullam praxim (ad inveniendas longitudines) cum hac comparandam eſſe.

152. Didericus Rembrantz a Nierop in Animadverſionibus
de inveniendis longitudinibus.

HOc modo laudabiliora cenſerem nova excogitata Horologia Domini Chriſtiani Hugenii a Zuy-
lichem, quæ, loco liberamenti, a plumbo pendulo oſcillato moderantur, de quibus per certa
teſtimonia certus ſum, quod hæc tempus exacte ad hebdomadas, imò ferè ad menſes juſte di-
metiri queant; Unde confiderem, quod ope horum Horologiorum maximum perciperemug [?]
commodum, imò quod, niſi agitatio navis impediret, ſatis attingere poſſemus ad inventionem
longitudinum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer