Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

De vi
Crentri-
FUGA .

141. VII.

Si mobilia duo, ex filis inæqualibus ſuſpenſa,
gyrentur ita ut circumferentias horizonti paralle-
las percurrant, capite altero fili immoto manente; fuerint autem conorum, quorum ſuperficiem ſila
hoc motu deſcribunt, altitudines æquales; tempo-
ra quoque circulationum æqualia erunt.

142. VIII.

Si mobilia duo, uti prius, motu conico gyren-
tur, filis æqualibus vel inæqualibus ſuſpenſa; fue-
rintque conorum altitudines inæquales; erunt tem-
pora circulationum in ſubduplicata ratione ipſarum
altitudinum.

143. IX.

Si pendulum, motu conico latum, circuitus mi-
nimos faciat; eorum ſingulorum tempora, adtem-
pus caſus prpendicularis ex dupla penduli altitu-
dine, eam rationem habent, quam circumferentia
circuli ad diametrum: ac proinde æqualia ſunt
tempori duarum oſcillationum lateralium, ejusdem
penduli, minimarum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer