Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

0261-01

133. HOROLOGII OSCILLATORII
PARS QUINTA.

Conſtructionem aliam, è circulari pendulorum
motu deductam, continens; & Theoremata
de Vi Centrifuga.

EST & aliud Oſcillatorii motus genus, præter id quod
hactenus pertractavimus. Ejuſmodi nempe, quo, per
circuli ambitum, pendulum pondus circumfertur. Unde ali-
ud quoque horologii commentum deduximus, eodem fere
tempore quo prius illud; certoque itidem æquabilitatis prin-
cipio nixum; ſed cujus uſus minus percrebuit, propter al-
terius illius conſtructionem, quodammodo ſimpliciorem fa-
cilioremque. Plura tamen hujus quoque generis de quo nunc
loquimur, nec ſine ſucceſſu, conſtructa fuere: eſtque in
his ſingulare illud, quod continuo atque æquabili motu cir-
cumferri cernitur index poſtremus, qui ſecunda ſcrupula
deſignat; cum in priore noſtro horologio, omnibuſque aliis,
ſubſultim quaſi feratur. Item hoc quoque, quod abſque ſtre-
pitu, ſonoque omni, moveantur hac ratione conſtructa au-
tomata. quanquam, ad obſervationes aſtronomicas, ſonus
ad ſingula ſecunda ſcrupula repetitus, utilitate non careat. Et conſtitueram quidem, deſcriptionem horum cum iis de-
mum edere, quæ ad motum circularem & Vim Centrifu-
gam, ita enim eam vocarelibet, attinent; de quo argumen-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer