12.
ILLUSTRISSIMIS AC POTENTISSIMIS
HOLLANDIAE
Et
WESTFRISIAE
ORDINIBUS
Dominis ſuis,
Christianus
Hugenius
à
Zulighem
Felicitatem omnem.
PRoditum eſt memoriæ primum Ro-
mæ ſolare horologium fuiſſe, quod
è capto Siciliæ oppido quodam, an-
nis poſt urbem conditam
CCCCLXXVII
,
cum cætera præda deportatum ſit,
locoque publico dedicatum. Cui non
planè ad Latii clima deſcripto, eo-
que nec lineas horis congruentes ex-
hibenti, quum neceſſitate tamen & meliorum penuria undecentum annis
Pop. Romanus paruiſſet, Cenſorem tandem Q. Marcium Phi-
lippum diligentius ordinatum juxta poſuiſſe, idque munus in-
ter cenſoria opera gratiſſime acceptum. Mihi, Proceres Am-
pliſſimi, rem haud abſimilem nec minore publico bono hodie
agitanti, ut qui non in una modo urbe, ſed omnium ubivis
horologiorum inſtabilem motum correxerim, ſimilem quoque ab
univerſis gratiam expectandam cenſuiſſem atque à civibus ſuis
Q. Marcius reportavit, ſi, quemadmodum res eventusque ii-
dem ex intervallo redire ſolent, ita priſcus candor & ingenui-
tas in terris aliquando reduces cernerentur. Verum bæ cum
jam diu apud majorem hominum partem deſitæ ſint virtutes,