Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CHRISTIANI HUGENII Eodem modo, ſi ex C, vel alio quovis puncto circumfe-
rentiæ E C F, figura ſuſpendatur, eidem pendulo K L iſo-
chrona eſſe probabitur. Itaque conſtat propoſitum.

103.1.

Prop. 6.
huj.
Prop. 6.
huj.
Prop.
præced.
De centro
OSCILLA-
TIONIS .

104. PROPOSITIO XIV.

DAtâ figurâ ſolidâ, & lineâ rectâ interminatâ,
quæ vel extra figuram cadat, vel per eam
transeat; divisâque figurâ cogitatu in particulas
minimas æquales, à quibus omnibus ad datam re-
ctam perpendiculares ductæ intelligantur; invenire
ſummam omnium quæ ab ipſis fiunt quadratorum,
ſive planum, cujus multiplex ſecundum particula-
rum numerum, dictæ quadratorum ſummæ æ-
quale ſit.

Sit data figura ſolida A B C D, & linea recta quæ, per
punctum E tranſiens, ad planum hujus paginæ erecta intel-
ligatur: quæque vel ſecet figuram, vel tota extra cadat. In-
tellectoque, à ſingulis particulis minimis æqualibus, ſolidum
A B C D conſtituentibus, velut F, rectas duci perpendi-
culares in datam rectam per E, quemadmodum hic F E,
oporteat omnium quadratorum F E ſummam invenire.

104.1.

TAB. XXI.
Fig. 1.

Secetur figura plano E A C, per dictam datam lineam & per centrum gravitatis figuræ ducto. Item aliud planum in-
telligatur per eandem lineam datam, perque E G, quæ ipſi
eſt ad angulos rectos.

Conſtat jam, quadratum rectæ cujuſque, quæ à particula
dictarum aliqua, ad lineam datam per E perpendicularis du-
citur, ſicut F E, æquari quadratis duarum F G, F H,
quæ, ab eadem particula, in plana per E G & E C ante di-
cta, perpendiculares aguntur . Quare, ſi cognoſcere poſſi- mus ſummam quadratorum, quæ fiunt ab omnibus perpen-
dicularibus, quæ à particulis univerſis cadunt in plana dicta
per E G & E C; habebimus etiam huic æqualem ſum-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer