Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HUGENII VITA. multa, in Mathematicis detexit, variaque ex iis
operibus conſcripſit, quæ nunc in unum corpus
collecta, quid in variis Matheſeos partibus præſti-
terit, ſub oculis ponunt.

Præter ipſius jam memorata inventa præclara
inter alia duo inſigni uſu eminent. Libellam
Teleſcopio munitam ita conſtruxit, ut ipſi præ ce-
teris fides haberi poſſit . Inventum aliud ſpectat temporis menſuram, Horologiis portatilibus fi-
lum, chalybeum, ſpirale, elaſticum, adapta-
vit ; quo nunc nullum portatile Horologium deſtituitur, quo etiam ſublato, accuratiſſimè con-
ſtructa omnem motus æquabilitatem amittunt.

8.1.

Vide pag.
254.
Vide pag.
253.

Nimium verò ſtudiis Mathematicis deditus,
menti gratum Corpus non potuit ſuſtinere laborem. Bis Hollandiam hac de cauſa petiit, annis 1670, & 1675, iterumque recuperatâ ſanitate in Galliam
rediit, ſed tandem valetudini ut conſuleret illi
in perpetuum dixit vale anno 1681, omnibuſque
Regis beneficiis nuncium remiſit.

Reliquum vitæ curſum iiſdem occupatus ſtudiis
abſolvit.

Anno 1682. conſtrui curavit Automaton Pla-
netarium in quo planetarum motus in plano pul-
cherrime æmulatus eſt.

Machina hæc in operibus poſthumis delineata,
& accuratiſſimè deſcripta, datur. Exſtat adhucdum
apud hæredes.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer