Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Quomodo porro ratio O B ad B P, ſive N H ad H L,
non tantum cum A B F parabola eſt, ſed etiam alia quæli-
bet curva geometrica, ſemper inveniri poſſit manifeſtum eſt. Quoniam tantum recta F H ducenda eſt, quæ curvam in
adſumpto puncto F tangat, & F N ipſi F H perpendicu-
laris: unde N H & H L datæ erunt, ac proinde ratio quo-
que earum data.

71.1.

De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE .
TAB. XV.
Fig. 4. & 5.

At non æque liquet quo pacto ratio K L ad M N innoteſcat,
quam tamen ſemper quoque reperiri poſſe ſic oſten-demus.

Sint rectæ K T, L V, perpendiculares ſuper K L, ſit-
que K T æqualis K M, & L V æqualis L N, & ducatur
V X parallela L N, quæ occurrat ipſi K T in X. Quo-
niam ergo ſemper eadem eſt differentia duarum L K, N M,
quæ duarum L N, K M, hoc eſt, quæ duarum L V, K T; eſt autem differentiæ ipſarum L V, K T æqualis X T, & X V ipſi L K; erit proinde N M æqualis duabus ſimul
V X, X T, vel ei quo V X ipſam X T ſuperat. Atque
adeo, ſi data fuerit ratio V X ad X T, data quoque erit
ratio V X ad utramque ſimul V X, X T, vel ad exceſſum V X
ſupra X T, hoc eſt, data erit ratio V X ſive L K ad N M.

Sciendum eſt autem, quoniam K T ipſi K M, & L V
ipſi L N, æquales ſumptæ ſunt, locum punctorum T, V,
fore lineam quandam vel rectam vel curvam datam, ut mox
oſtendetur. Et ſiquidem ſit linea recta; ut contingit ſi A B F
coni ſectio fuerit, & K L axis ejus; conſtat rationem V X
ad X T datam fore, data poſitione ipſius lineæ V T, quæ
locus eſt puuctorum V, T; ſemperque eandem tunc haberi
dictam rationem, qualecunque fuerit intervallum K L.

At ſi locus alia linea curva fuerit, diverſa erit ratio V X
ad X T, prout majus minuſve fuerit intervallum K L. In-
quirendum eſt autem quænam futura ſit iſta ratio, cum K L
infinite parvum imaginamur, quoniam & puncta B, F, pro-
xima invicem poſuimus. Similiter itaque & puncta V, T,
lineæ curvæ minimam particulam intercipere intelligendum
eſt; unde recta V T, cum ea quæ in T curvam contingit,
coincidet. Sit ergo tangens illa T Y; poteſt enim duci quo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer