Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HUGENII VITA. operam dedit. Teleſcopium decem pedum con-
ſtruxit quod, ut ipſe perſuaſum habebat, omnia
illius temporis ſuperabat. Hujus auxilio comi-
tem Saturni detexit. Omnes hujus Planetæ ſa-
tellites tunc temporis Aſtronomos latebant, & niſi multis annis ſerius, reliquos quatuor, inter
quos unus Hugeniano à Saturno remotior, de-
texit Caſinus.

Non ſtatim ſibi novum ſidus cognitum dari
cum Aſtronomis communicavit, ad quoſdam
tamen inventum, hiſce verbis & litteris invo-
lutum, miſit.

Admovere oculis diſtantia ſidera noſtris VVVVVVV
CCCRRHNBQX.

Quæ verba cum adjectis litteris ipſo vitro in-
ſcripſit.

Explicatio eſt Saturno Luna ſua circumducitur
diebus ſexdecim horis quatuor. Exactius tamen
in ſequentibus hujus Lunæ periodum determina-
vit.

Vide pag.
551.

Tranſpoſitione litterarum Ænigma explica-
tur.

Per multos annos vitris formandis quibus no-
va in cœlis detegeret ſedulam cum fratre impen-
dit operam, præcipuè ab anno 1681 ad an-
num 1687, artemque hanc perfectiorem red-
didere; multa ex acuratè admodum elaboratis
vitris majora conſtruxere Teleſcopia. Inter vi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer