Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HOROLOG. OSCILLATOR. dem ſuperficiem vel aliam ſimilem ſimiliter que po-
ſitam feratur, æqualibus temporibus per idem ſpa-
tium deſcendet atque aſcendet.

34.1.

De de-
SCENSU
GRAVIUM .

Velut ſi per ſuperficiem A B deſcendat mobile, atque, ubi
ad B pervenerit, converſo motu ſurſum per eandem A B, vel
ei ſimilem & reſpectu plani horizontalis ſimiliter poſitam
B C, aſcendat, conſtat ex ante demonſtratis, perventurum
ad eandem ex qua venit altitudinem. Cum autem perpetuo,
in punctis quorum eadem altitudo, eandem velocitatem ha-
beat aſcendendo ac deſcendendo ; apparet eandem lineam bis eadem velocitate ſingulis ſui partibus percurri: unde & tempora utriusque motus æqualia eſſe neceſſe eſt; quod erat
demonſtrandum.

34.1.

TAB. VI.
Fig. 4.
Prop.
præced.

35. PROPOSITIO XII.

ESto circulus A B C, diametro A C, cui ad an-
gulos rectos ſit F G; huic vero occurrat à ter-
mino diametri A educta A F extra circulum, quæ
quidem neceſſario ſecabit circumferentiam, puta
in B. Dico arcum B D, lineis G F, A F inter-
ceptum, minorem eſſe recta D F.

35.1.

TAB. VI.
Fig. 5.

Jungatur enim B C, & ducatur ex B puncto tangens cir-
cumferentiam recta B E, quæ neceſſario occurret rectæ F G
inter F & D. Eſt igitur angulus B A C in circulo æqualis
angulo E B C . quare & angulus F B E, qui una cum E B C conſtituit angulum rectum F B C, erit æqualis B C A. Quia autem ſimilia ſunt triangula A B C, A G F, erit & angulus F æqualis angulo A C B. Ergo idem angulus F æ-
qualis angulo F B E. Itaque iſoſceles eſt triangulus F E B,
habens crura æqualia F E, E B. Addita ergo utrique eo-
rum recta E D, fiet F D, æqualis duabus B E, E D. Has-
ce vero duas majores eſſe conſtat arcu B D, iisdem termi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer