Volltext: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Sint plana inclinata A C, A D quorum eadem elevatio
A B. dico tempus deſcenſus per planum A C ad tempus
deſcenſus per A D eſſe ut longitudo A C ad A D. Eſt enim
tempus per A C æquale tempori motus æquabilis per ean-
dem A C, cum celeritate dimidia ejus quæ acquiritur caſu
per A C . Similiter tempus per A D eſt æquale tempori motus æquabilis per ipſam A D, cum dimidia celeritate ejus
quæ acquiritur caſu per A D. Eſt autem hæc dimidia celeri-
tas illi dimidiæ celerirati æqualis , ideoque dictum tempus motus æquabilis per A C, ad tempus motus æquabilis per A D,
erit ut A C ad A D. Ergo & tempora ſingulis iſtis æqualia,
nimirum tempus deſcenſus per A C, ad tempus deſcenſus
per A D, eandem rationem habebunt, nempe quam A C
ad A D. quod erat demonſtrandum.

30.1.

De de-
SCENSU
GRAVIUM .
TAB. V.
Fig. 5.
Prop. 1.
huj.
Prop.
præced.

Eodem modo oſtendetur & tempus deſcenſus per A C, ad
tempus caſus per A B perpendicularem, eſſe ut A C ad
A B longitudine.

31. PROPOSITIO VIII.

SI ex altitudine eadem deſcendat mobile conti-
nuato motu per quotlibet ac quælibet plana con-
tigua, utcunque inclinata; ſemper eandem in fine
velocitatem acquiret, quæ nimirum æqualis erit ei
quam acquireret cadendo perpendiculariter ex pa-
ri altitudine.

Sint plana contigua A B, B C, C D, quorum terminus
A, ſupra horizontalem lineam D F per infimum terminum
D ductam, altitudinem habeat quanta eſt perpendicularis E F. deſcendatque mobile per plana illa ab A uſque in D. Di-
co in D eam velocitatem habiturum quam, ex E cadens, ha-
beret in F.

31.1.

TAB VI.
Fig. 1.

Producta enim C B occurrat rectæ A E in G. Itemque
D C producta occurrat eidem A E in E. Quoniam itaque

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer