Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

illa plana duobus tertijs rectanguli k A B. Ergo tu-
bus cylindricus A D K L, erit ad prædictum annu-
lum, vt rectangulum K A B, ad duotertia eiuſdem
rectanguli; nempe in ratione ſeſquialtera. Quod
erat oſtendendum.

51. PROPOSITIO XXIV.

Si recta linea A B, ſecetur in C, bifariam, & in D,
E, æque remotè à C, eodemque modo in F, G. Re-
ctangulum A G B, erit exceſſus rectanguli A E B, ſu-
pra rectangulum F E G.

0086-01

NAm rectangulum A E B, diuiditur in rectan-
gulum A E G, & in rectangulum A F, G B. Pariter rectangulum A E G, diuiditur in rectangu-
lum F E G, & in rectangulum A F, E G, ſeù B G F,
quia A F, @xhypotheſi, @ſt æqualis G B. Ergo ex-
ceſſus rectanguli A E B, ſupra rectangulum F E G,
eſt rectangulum A E, G B, cum rectangulo E G B; quæ duo rectangula ſunt æqualia rectangulo A G B. Quare patet propoſitum.

52. PROPOSITIO XXV.

Si in oppoſitis ſection bus, quæ hyperb læ appellantur du-
cantur lineæ lateri tranſuerſo parallelæ, occurrentes

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer