Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

acumine euadit nuperus Phęnix, vt vires ſumat ad ten-
tanda ſydera. Deniq; volitabit mens incunctanter vbi
ſtudij artificium acceßerit, idq́; robur mutuabit à ſcientia,
quod ab Archytę curaretulit lignea olim columba, cui pennas
fabrefacere ad volatum, opificis ſors fuit, & elucubratio
valdè diligens. Ita est; ſi viuat corpus, àt rude extet in
genium, minimè dicendum, quod viuat homo, qui ſolum vt
intelligat viuit, opuſq́; intelligentiæ exercendo ab animan-
tibus cęteris ſecernitur. Natura greſſum dat pedibus vt cir-
cumcurſent per orbem; verùm, vt mens euebatur, virtus
eſt, quæ capiti iungit adminicula; ideo Mercurius Scientia-
rum Numen, & Pręſes, ceruicem, at q́; plant as iurè implicat
alis. Ergo ſi maxima debemus naturæ, cuius ope morituri
viuimus, potiora ſcientiæ inſcribenda, qua rectè, qua ſa-
pientèr, qua vtilitèr, qua decorè, qua perennitèr viuimus. Flla nos incunabulis, veluti carceri faſcijs adſtrictos, addicit; hęc perennitati generosè fouet. Flla ab vtero in ærumnoſam
vitam; hęc in gloriæ Capitoliumeducit. Flla lacte, quo ſa-
ginamur infantes, ad corruptionem enutrit; bæc nos immor-
talitati parit, ac posthumos ſeruat. Illa demùm parentibus
emancipat, & Patriæ; hæc quidquid ſumus Lyceis, & præ-
ceptoribus in ſcribit; indeq́; profitetur Achilles, pluradebere
Chyrom, qui ab animo ruditatem eliminauit, quam Thety-
di, quæ corpus dedit, stygijſq́; vndis lotum ictibus expoſuit
in ffenſum. Bononia Glorioſa studiorum Mater, quæ Athe-
narum reparat vetuſtatem, quæ ſcientijs gymnaſia diſertiſ-
ſima aperit, quæ Virtuti ſola struit thronum, & domicilium,
quæ postremò Męce ates parat ſapientibus, ad Matheſis me
accendit Amorem, opportunitatem contulit, Archimedemq́;

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer