Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

K D, eſſe quantitates proportionaliter analogas om-
niquaque: quod etiam intelligẽdum eſtſi ſemihyper-
bola cum omnibus duplicetur. Annulus ergo præ-
dictus etiam duplicatus ad partes K B, erit corpus
ſibi ſimilare, ad modum quo cylindrus K D, ſic du-
plicatus eſt corpus ſibi ſimilare. Hoc eſt, quod ſicut
cylindrus ſectus planis baſibus parallelis, ſemper ſe-
catur in proportione partium axis, ſic etiam in tali
proportione ſecabitur talis annulus. Sicuti ergo
centrum grauitatis cylindri, cuiuslibetque eius par-
tis contentæ inter plana baſibus parallela eſt in me-
dio axis; ſic etiam centrum grauitatis talis annuli, & cuiuslibet eiuſdem ſegmenti reſecti plano C L, pa-
rallelo, erit vel in medio E F, vel in medio partis
E F, correſpondentis parti annuli, vel quæ ſit al-
titudo partis annuli. Quæ omnia vtique nobis vi-
dentur admitabilia, & neicimus an fortè corpus huic
ſimile in tota geometria adinueniatur, præter vni-
cum, quod antequam ad vlteriora progrediamur,
intelligimus in propoſitione ſequenti explicare.

44. PROPOSITIO XX.

Exceſſus fruſti crnici propoſit. 10. ſupra conoides hyper-
bolicum, eſt æqualis cylindro ſuper minore baſi frusti,
& circa diametrum cum ipſo: & hoc tam ſecundum to-
tum, quam ſecundum partes proportionales.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer