Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

intercepta inter ſecundam diametrum, & aſymptotum,
reuoluto cicca ſecundam diametrum; & hoc tam ſecun-
dum totum, quam ſecundum partes proportionales.

ESto ſemihyperbola A B C, cuius diameter A B; E B dimidium lateris tranſuerſi; centrum E; aſymptotus E G; ſecunda diameter E F; & pa-
rallelogrammum A D, ſemihy perbolæ circumſcri-
ptum cum triangulo E F G, rotentur circa E F. Di-
co annulum latum ortum ex rotatione trilinei mixti
C B D, circa E F, æqualem eſſe cono G E M, & hoc tam ſecundum totum, quam ſecundum partes
proportionales. Intelligantul oppoſitæ ſectiones vt
in ſchemate, & ſumatur a bitrariè in E F, quodli-
bet punctum I, per quod ducatur O I N, paralle-
la L C, ſecans aſymptotum E G, in P. Quadra-
tum I O, eſt æquale tam rectangulo O P N, cum
quadrato P I, quam rectangulo O Q N, cum. quadrato Q I. Ergo rectangulum O P N, cum
quadrato P I, erit æquale rectangulo O Q N, cum
quadrato Q I. Sed ex propoſit. 11. ſec. conic. re-
ctangulum O P N, eſt aquale quadrato B E, ſeù
quadrato Q I. Ergo reliquum rectangulum O Q N,
erit æquale reliquo quadrato P I. Quare & armil-
la circularis O Q N, erit æqualis circulo P R. Cum
vero punctum I, ſumptum ſit arbitrariè ergo om-
nes armillæ circulares parallelæ armillæ C D L, or-
tæ ex rotatione trilinei C B D, circa E F, erunt
æquales omnibus circulis coni G E M. Et conſe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer