Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

uidatur ergo X ℟, in Z, vt ſit X Z, ad Z ℟, vt qua-
drata D B, B K, cum rectangulo D B K, ad ſeſqui-
alterum rectangulorum G B D, G B K; ſeù vt rectan-
gulum D B K, cum tertia parte quadrati D K, ad re-
ctangulum G B K, cum dimidio rectanguli G B, K D; nenipe ex propoſit. anteced. vt eſt differentia fruſto-
rum conoideo rum ad fruſtum conoidis parabolici
E N O F. Dico inuentum eſſe Z, centrum grauita-
tis fruſti conoidis hyperbolici A H I C. Cum au-
tem res ſit de sè euidens ex doctrinis Archimedis in
æqueponderantibus, relinquitur conſiderationi le-
ctoris.

35.1.

0063-01

36. SCHOLIVM.

Alij modi ex ſuperioribus non deſunt reperiendi
tale centrum grauitatis; ſed nè lectorem nimis quam
par ſit defatigemus, ad alia, & noua tranſeamus; præ-
cipuè ad centrum grauitatis hyperbolæ reperien-
dum. Quod tamen non reperietur niſi præmiſſis qui-
buſdam demonſtrationibus.

37. PROPOSITIO XVIII.

Si ſemihyperbola cum ſibi circumſcripto parallelogrammo
rotetur circa ſecundam coniugatam diametrum. An-
nulus latus ortus ex rotatione exceſſus parallelogram-
mi ſupra ſemihyperbolam, erit æqualis cono ex triangu-
lo, cuius vnum latus dimidia ſecundæ diametri, aliud

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer